Poem epilogus
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens,
Primum ne videar esse tibi molestior,
Distringit quem multarum rerum varietas;
Dein si quis eadem forte conari velit,
[5] Habere ut possit aliquid operis residui:
Quamvis materiae tanta abundet copia,
Labori faber ut desit, non fabro labor.
Brevitati nostrae praemium ut reddas peto
Quod es pollicitus: exhibe vocis fidem.
[10] Nam vita morti propior est cotidie,
Et hoc minus perveniet ad me muneris,
Quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior:
Fruar diutius, si celerius coepero.
[15] Languentis aevi dum sunt aliquae reliquiae,
Auxilio locus est: olim senio debilem
Frustra adiuvare bonitas nitetur tua,
Cum iam desierit esse beneficium utile
Et mors vicina flagitabit debitum.
[20] Stultum admovere tibi preces existimo,
Proclivis ultro cum sit misericordia.
Saepe impetravit veniam confessus reus:
Quanto innocenti iustius debet dari?
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius,
[25] Dein simili gyro venient aliorum vices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
Et graviter me tutare iudicio tuo.
Excedit animus quem proposuit terminum;
Sed difficulter continetur spiritus,
[30] Integritatis qui sincerae conscius
A noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint, requires; apparebunt tempore.
Ego, quondam legi quam puer sententiam,
Palam muttire plebeio piaculum est,
[35] Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
|