Poem 2
Athenae cum florerent aequis legibus,
Procax libertas civitatem miscuit
Frenumque solvit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
[5] Arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem servitutem flerent Attici,
(Non quia crudelis ille, sed quoniam gravis
Omnino insuetis), onus et coepissent queri,
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
[10] Ranae vagantes liberis paludibus
Clamore magno regem petiere a Iove,
Qui dissolutos mores vi compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
Parvum tigillum, missum quod subito vadi
[15] Motu sonoque terruit pavidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
Forte una tacite profert e stagno caput
Et explorato rege cunctas evocat.
Illae timore posito certatim adnatant
[20] Lignumque supera turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
Alium rogantes regem misere ad Iovem,
Inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
[25] Corripere coepit singulas. Frustra necem
Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem,
Afflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum,
[30] Malum perferte. Vos quoque, o cives, ait,
Hoc sustinete, maius ne veniat malum.
|