Poem 9
Cum castitatem Iuno laudaret suam,
Iucunditatis causam haud depellit Venus,
Nullamque ut affirmaret esse illi parem,
Interrogasse sic gallinam dicitur:
[5] Dic sodes quanto possis satiari cibo.
Respondit illa: Quicquid dederis, satis erit,
Sic ut concedas pedibus aliquid scalpere.
Ne scalpas inquit satis est modius tritici?
Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere?
[10] Ex toto, ne quid scalpas, quid desideras?
Tum denique illa fassa est naturae malum:
Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen.
Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,
Quia per gallinam denotarit feminas.
|