Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber I

 

[peregrinationes Raphaelis]

haec ubi narravit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius viri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me converto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.

narravit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in castello remanserant, conveniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter versari, tum principi cuidam - cuius et patria mihi, et nomen excidit - grati, carique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque viaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris - quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant - fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.

nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, vastas obiacere solitudines perpetuo fervore torridas. squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. ceterum ubi longius evectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum virore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras invisendi, quod nulla navis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur.

naves quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. vela consutis papyris aut viminibus intendebantur, alibi coriacea. post vero acuminatas carinas canabea vela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris ac caeli non imperiti. sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consuevisse sese, neque alias temere, quam aestate credere. nunc vero eius fiducia lapidis contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.

quid quoque in loco se vidisse narravit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam civiliter conviventes animadvertit, recte prudenterque provisa. his enim de rebus et nos avidissime rogabamus, et ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus novum. nam Scyllas et Celenos rapaces, et Lestrigonas populivoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non invenias, at sane ac sapienter institutos cives haud reperias ubilibet. ceterum ut multa apud novos illos populos adnotavit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda.

nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo velut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deventum est.

4. nam cum Raphael prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos, quaeve item sunt apud illos cauta sapientius, cum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in quemcumque locum divertisset, totam ibi vitam vixisse videretur, admiratus hominem miror Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus vehementer gratus, utpote quem hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuvare consilio sis idoneus, simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

quod ad meos attinet, inquit ille, non valde commoveor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes implevisse. nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, cum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac vegetus, sed iuvenis quoque cognatis, amicisque dispartivi, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in servitium dedam.

bona verba inquit Petrus, mihi visum est non ut servias regibus, sed ut inservias.

hoc est inquit ille, una syllaba plusquam servias.

at ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse viam, qua non aliis modo et privatim, et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

felicioremne inquit Raphael, ea via facerem, a qua abhorret animus! atqui nunc sic vivo ut volo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus veneror ac suspicio, quam eorum quemvis, qui maxime rerum sunt potentes. ceterum videberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam vere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut vel cum aliquo privatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique - quod te facturum certe scio - recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, velut a perenni quodam fonte promanat. in te vero tam absoluta doctrina est, ut vel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuivis regum sis praestaturus.

bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoveam. primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis - quorum ego neque peritiam habeo, neque desidero - libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas nova sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut vere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere videtur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi. et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inventa blandiantur. sic et corvo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet.

quod si quis in illo coetu vel alienis invidentium, vel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis vidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant invenire, quod in aliorum inventis vertant vitio. si cetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto veluti egregie perorata re considunt. tamquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo valere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

obsecro inquam, fuisti apud nos!

fui inquit, atque aliquot menses ibi sum versatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium civile adversus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est.