Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber II

 

[de re militari.]

bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id viri modo, sed feminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, cum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, - quod humanitatis gratia faciunt - suis viribus tyranni iugo, et servitute liberent. quamquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. verum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli authores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, verum tum quoque multo infestius, cum eorum negotiatores usquam gentium, vel iniquarum praetextu legum, vel sinistra derivatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.

nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis adversus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iuris - ut visum est ipsis - iniuria certe, sive illud ius, sive ea iniuria fuit, bello tam atroci est vindicata, cum ad proprias utriusque partis vires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, aliis vehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum servitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum - neque enim sibi certabant Utopienses - potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae.

tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circumscripti bonis excidant, modo corporibus absit vis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant. non quod minoris sibi curae cives, quam socii sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt privato, grave vulnus ex iactura sentiunt. at ipsorum civibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac veluti supererat, alioqui non emittendum foras. quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat. quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut vita, aut victu persentiscat. ceterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, sive id publico factum consilio, sive privato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt, quin ilico bellum denuncient. noxae deditos, aut morte, aut servitio puniunt.

cruentae victoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet pretiosas merces nimio emisse, arte doloque victos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, et velut re strenue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum viriliter sese iactant, et cum virtute gessisse, quoties ita vicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii viribus. nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, ceteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia vincunt, ita cunctae ingenio, et ratione superantur.

hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consecuti, bellum non fuerant illaturi. aut si id res vetet, tam severam ab his vindictam expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror absterreat. hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior vitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit. itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem adversarium sustulerit, deinde minora quamquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum capitibus, quorum nomina in iisdem litteris proscribunt, ii sunt quos secundum principem ipsum, authores initi adversus se consilii ducunt. quicquid percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui vivum e proscriptis aliquem ad se perduxerit, cum ipsos quoque proscriptos, praemiis iisdem, addita etiam impunitate, contra socios invitant. itaque fit celeriter, ut et ceteros mortales suspectos habeant, et sibi invicem ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu et non minore periculo versentur. nam saepenumero constat evenisse, uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt.

tam facile quodvis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum. sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri vim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, et summa cum fide praestant.

hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, velut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tamquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus proelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium vitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri. partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, vulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.

si res hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis, aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto. si factiones internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto vetusto quopiam titulo, quales numquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt. cives parcissime, quos tam unice habent caros, tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum adverso principe libenter commutaturi. at aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne servant, haud gravatim erogant, utpote non minus commode victuri, etiam si universum impenderent.

quin praeter domesticas divitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis.

hic populus quingentis passuum milibus ab Utopia distat, orientem solem versus, horridus, agrestis, ferox, silvas montesque asperos, quibus sunt innutriti, praeferunt. dura gens, aestus, frigoris, et laboris patiens, delitiarum expers omnium, neque agriculturae studens, et cum aedificiorum tum vestitus indiligens, pecorum dumtaxat curam habent. magna ex parte venatu et raptu vivunt. ad solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide amplectuntur, et magno numero egressi, cuivis requirenti milites vili semet offerunt. hanc unam vitae artem noverunt, qua mors quaeritur, sub quibus merent, acriter pro iis et incorrupta fide dimicant.

verum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes veniunt, ut postero die, vel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, iisdem perendie rursus invitati plusculo remigrant. rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine coniuncti, qui et iisdem in partibus conducti familiarissime semet invicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. et infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod a diversis principibus exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur. ita celeriter imbiberunt avaritiam, quae tamen nulli est eis usui. nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, et eum tamen miserum consumunt.

hic populus Utopiensibus adversus quosvis mortales militat, quod tanti ab iis eorum conducatur opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos cum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiiciunt periculis, unde plerumque magna pars numquam ad exigenda promissa revertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persolvunt, quo ad similes ausus incendantur. neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluvie populi tam tetri, ac nepharii orbem terrarum purgare possent.

secundum hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus ceterorum amicorum turmis. postremo suos cives adiungunt, e quibus aliquem virtutis probatae virum, totius exercitus summae praeficiunt. huic duos ita substituunt, uti eo incolumi, ambo privati sint, capto aut interempto, alter e duobus velut haereditate succedat, eique ex eventu tertius. ne - ut sunt bellorum sortes variae - periclitante duce totus perturbetur exercitus. e quaque civitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim invitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strenue, sed metum etiam comitibus incussurum. ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignavos huiusmodi, modo valeant corpore, in naves mixtos melioribus collocant; aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in virtutem vertitur.

at sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita feminas volentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, et laudibus incitent, profectas cum suo quamque viro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas invicem suppetias natura stimulat. in maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reversus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus ventum sit modo perstent hostes, longo et lugubri proelio ad internitionem usque decernatur. nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint vicaria conductitiorum manu defungi, ita cum vitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim et duratione invalescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam averti queant.

quippe victus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi cura - nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit - sublimem illis animum et vinci dedignantem facit. ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones - quibus et doctrina et bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt - virtutem addunt. qua neque tam vilem habent vitam, ut temere prodigant, neque tam improbe caram, ut cum honestas ponendam suadeat, avare turpiterque retineant.

dum ubique pugna maxima fervet, lectissimi iuvenes coniurati, devotique, ducem sibi deposcunt adversum, hunc aperte invadunt, hunc ex insidiis adoriuntur, idem eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit - ni sibi fuga prospiciat - ut non intereat aut vivus in hostium potestatem veniat.

si ab ipsis victoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius. neque umquam ita persequuntur fugientes, ut non unam interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi ceteris superati partibus, postrema acie sua victoriam adepti sint, elabi potius hostes universos sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores sibimet haud semel usu venisse, ut mole totius exercitus victa profligataque, cum hostes victoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidiis collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes illos et praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius eventum proelii mutaverunt. extortaque e manibus tam certa et indubitata victoria, victi victores invicem vicerunt.

haud facile dictu est, astutiores instruendis insidiis, an cautiores ad vitandas sient. fugam parare credas, cum nihil minus in animo habent, contra cum id consilii capiunt, nihil minus cogitare putes. nam si nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra movent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali servato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri.

castra diligentissime communiunt fossa praealta lataque, terra quae egeritur introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro vallo in armis ad subitos casus excubant. itaque tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta, omni fide citius perficiunt.

armis utuntur ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum gestumue quemlibet ineptis, adeo ut ne natando quidem molesta sentiant. nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta consuescunt. tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul et certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, cominus vero non gladii, sed secures vel acie letales vel pondere seu caesim seu punctim feriant. machinas excogitant solertissime, factas accuratissime caelant ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis quam usui sint, in quibus fabricandis hoc in primis respiciunt, uti vectu faciles et habiles circumactu sint.

initas cum hostibus inducias tam sancte observant, ut ne lacessiti quidem violent. hostilem terram non depopulantur, neque segetes exurunt, immo ne hominum equorumue pedibus, conterantur, quantum fieri potest provident, rati in ipsorum usus crescere. inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit. deditas urbes tuentur, at nec expugnatas, diripiunt, sed per quos deditio est impedita eos enecant, ceteris defensoribus in servitutem addictis. imbellem turbam omnem relinquunt intactam. si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant. nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit.

ceterum confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed victis imputant, exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reservant, partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census. huiusmodi reditus nunc apud multas gentes habent, qui variis ex causis paulatim nati, supra septingenta ducatorum milia in singulos annos excrevere, in quos e suis civibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice vivant, personamque magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit vixque accidit umquam, ut totam reposcant. ex his praediis partem assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstravi.

si quis princeps armis adversus eos sumptis, eorum ditionem paret invadere, magnis illico viribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere.