Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber II

 

[laus reipublicae Utopiensis.]

descripsi vobis quam potui verissime eius formam reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit reipublicae vindicare vocabulum. siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, privatum curant. hic ubi nihil privati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito. nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumvis florente republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat - curetur modo, ut plena sint horrea publica - nihil quicquam privati cuiquam defuturum. neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen divites sunt. nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo vivere! non de suo victu trepidum, non uxoris querula flagitatione vexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, victu esse, ac felicitate securum. quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laboraverunt, quam his qui nunc laborant.

hic aliquis velim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque vestigium. nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam vitam, vel ex otio, vel supervacuo negotio consequatur, cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam vix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica victum tamen adeo malignum parant, vitam adeo miseram ducunt, ut longe potior videri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec victus multo deterior est, et ipsis etiam suavior, nec ullus interim de futuro timor. at hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.

an non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut vocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium voluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino respublica esset, nihil benigne prospicit. sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graves, omnium rerum indigos, tot vigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. quid quod ex diurno pauperum demenso divites cotidie aliquid, non modo privata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante videbatur iniustum, optime de republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt, tum provulgata lege iustitiam.

itaque omnes has quae hodie usquam florent respublicas animo intuenti ac versanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio divitum, de suis commodis reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. haec machinamenta, ubi semel divites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreverunt observari, iam leges fiunt. at homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiverint, quam longe tamen ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni aviditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus evulsa est! quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, veneficia, cotidianis vindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, vigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis visa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.

id quo fiat illustrius, revolve in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis divitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile victus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inventa est, ut aditus ad victum per eam patesceret, sola nobis ad victum viam intercluderet.

sentiunt ista, non dubito, etiam divites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri divitiis. neque mihi quidem dubitare subit, quin vel sui cuiusque commodi ratio, vel Christi servatoris authoritas - qui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum sciret - totum orbem facile in huius reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne dea quidem fieri vellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam. haec averni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem vitae capessant viam, velut remora retrahit ac remoratur.

quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit evelli, hanc reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea vitae sunt instituta secuti, quibus reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, verum etiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura. extirpatis enim domi cum ceteris vitiis ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit. at salva domi concordia, et salubribus institutis, non omnium finitimorum invidia principum - quae saepius id iam olim semper reverberata tentavit - concutere illud imperium, aut commovere queat.

haec ubi Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde videbantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, et rebus divinis, ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est vita scilicet, victuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus evertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, vera ut publica est opinio decora atque ornamenta reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi vererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid invenirent, in quo vellicare aliorum inventa possent, idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret.

interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controversiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris civitatibus optarim verius, quam sperarim.

secundi libri finis sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei, de legibus et institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae, per clarissimum et eruditissimum virum D. Thomam Morum civem et vicecomitem Londinensem.