Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber II

 

[de aequatione ubertatis.]

quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea cum aequabiliter ad omnes perveniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.

in senatu Amaurotico - quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant - ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior proventus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil vicissim ab his recipientes quibus donant. sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. ita tota insula velut una familia est.

at postquam satis provisum ipsis est, - quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis eventum prospexerint - tum ex his quae supersunt magnam vim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, vellerum, cerae, sevi, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam pretio mediocri venditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, - nam id fere nihil est praeter ferrum - sed argenti atque auri praeterea, magnam vim in patriam reportant. cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem vendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non privatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur. civitas ubi solutionis dies advenerit, a privatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur. illi maximam partem numquam repetunt. nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aecum censent. ceterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut cum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi servant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos - quos libentius quam suos cives obiiciunt discrimini - immodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et vel proditione, vel infestis etiam signis inter se committi. hanc ob causam inaestimabilem thesaurum servant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius vereor, quo magis mihi sum conscius, nisi vidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, cum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.

nempe cum pecunia non utantur ipsi, sed in eum servent eventum, qui ut potest usu venire, ita fieri potest ut numquam incidat. interim aurum, argentumque - unde ea fit - sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non videt quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua vivere mortales queant, cum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia pretium raritati fecisset. quin contra, velut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil profutura semoverit.

ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem venire posset - ut est vulgi stulta solertia - ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, vident nimirum fore, ut aegre patiantur avelli quae semel in delitiis habere coepissent.

his rebus uti occurrant, excogitavere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris - apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur - longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. nam cum in fictilibus e terra vitroque elegantissimis quidem illis, sed vilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in privatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque vasa conficiunt. ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent servos; iisdem ex metallis operantur. postremo quoscumque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro vincitur. ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac viscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis videretur.

margaritas praeterea legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. his ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accrevit aetatis, cum animadvertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, cum grandescunt nuces, bullas, et pupas abiiciunt.

itaque haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta, quam diversas itidem animorum affectiones pariant, numquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit. venerunt hi Amaurotum - dum ego aderam - et quoniam magnis de rebus tractatum veniebant, adventum eorum terni illi cives, ex qualibet urbe praevenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso vestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo venire consueverant. at Anemolii, quod longius aberant, ac minus cum illis commercii habuerant, cum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreverunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes vestitu versicolori, plerique serico, legati ipsi - nam domi nobiles erant - amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut servorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. itaque operae pretium erat videre, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium vestitu - nam in plateis sese populus effuderat - contulere. contraque non minus erat voluptatis considerare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putaverant. nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inviserant, totus ille splendor apparatus pudendus videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro servis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. quin pueros quoque vidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere. en mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset puerulus! at parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum. alii catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile servus infringere, tam laxas rursus, uti cum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quovis aufugere.

verum legati postquam ibi unum, atque alterum diem versati tantam auri vim in tanta vilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam vidissent, ad haec in unius fugitivi servi catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt. maxime vero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum videatur, siquidem hanc ipsam - quantumvis tenui filo sit - ovis olim gestavit, nec aliud tamen interim, quam ovis fuit. mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos viros in servitute habeat, ob id dumtaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha - quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet - ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, velut appendix additamentumque numismatum. ceterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui divitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod divites sunt, honores tantum non divinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque avaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, viventibus illis ne unum quidem nummulum umquam ad se venturum.