Utopia


Utopia
By Tomae Mori



Latin Colloquia Collection Table of Contents



homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Liber I
   Raphaelis sermo antemeridianus
   [peregrinationes Raphaelis]
   [de Cardinalis Ioannis Mortoni convivione]
   [de optimo statu reipublicae]

Liber II
   Raphaelis sermo pomeridianus
   [de Utopiensium insula.]
   [de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]
   [de magistratibus.]
   [de artificiis.]
   [de commerciis mutuis.]
   [de peregrinatione Utopiensium.]
   [de aequatione ubertatis.]
   [de educatione et artibus.]
   [de legibus Utopiensium.]
   [de re militari.]
   [de religionibus Utopiensium.]
   [laus reipublicae Utopiensis.]


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

Liber II

 

[de urbibus, ac nominatim de Amauroto.]

urbium qui unam norit, omnes noverit, ita sunt inter se - quatenus loci natura non obstat - omnino similes. depingam igitur unam quampiam - neque enim admodum refert quam - sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos vixerim.

situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo eius paulo infra collis incoepta verticem, milibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.

oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano. hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine. cum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alveum suis occupat undis, profligato retrorsum fluvio. tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, sincerus urbem perlabitur, ac refugientem vicissim purus et incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur.

urbs adversae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naves totum id latus urbis possint inoffensae praetervehi.

habent alium praeterea fluvium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum. nam ex eodem scaturiens monte, in quo civitas collocatur, mediam illam per devexa perfluens Anydro miscetur. eius fluvii caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido. ne si qua vis hostium ingruat, intercipi, atque averti aqua, neve corrumpi queat. inde canalibus coctilibus, diversim ad inferiores urbis partes aqua dirivatur, id sicubi locus fieri vetat, cisternis capacibus, collecta pluvia, tantumdem usus adfert.

murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac veprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est.

plateae cum ad vecturam, tum adversus ventos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, et totum per vicum, perpetua series, adversa domorum fronte conspicitur. has vicorum frontes via distinguit pedes viginti lata. posterioribus aedium partibus, quanta est vici longitudo, hortus adiacet, latus, et vicorum tergis undique circumseptus.

nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat. quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemvis intromittunt, ita nihil usquam privati est. nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant.

hos hortos magnifaciunt. in his vineas, fructus, herbas, flores habent. tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam viderim, nihil elegantius. qua in re studium eorum, non ipsa voluptas modo, sed vicorum quoque invicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit. et certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, sive ad usum civium, sive ad voluptatem commodius. eoque nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam videtur is qui condidit.

nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt. sed ornatum, ceterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam vidit, posteris adiiciendum reliquit. itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter et religiose perscriptos adservant, aedes initio humiles, ac veluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant. at nunc omnis domus visenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in alvum introrsus congesto rudere. tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. nullius impendii, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis tempestatum iniuriis plumbum superet. ventos a fenestris vitro - nam eius ibi creberrimus usus est - expellunt. interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo. siquidem ad eum modum fit, ut et plus lucis transmittat, et ventorum minus admittat.