MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

Book 7

 

Cephalus et Procris.




Talibus atque aliis longum sermonibus illi
implevere diem. Lucis pars ultima mensae
est data, nox somnis. Iubar aureus extulerat Sol
(flabat adhuc eurus redituraqua vela tenebat):
[665] ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
ad regem Cephalus simul et Pallante creati
conveniunt. Sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Aeacides illos in limine Phocus:
nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
[670] Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.


Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus ille locutus
[675] sum nemorum studiosus ait caedisque ferinae:
qua tamen e silva teneas hastile recisum,
iamdudum dubito. Certe si fraxinus esset,
fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
Unde sit, ignoro. Sed non formosius isto
[680] viderunt oculi telum iaculabile nostri.
Excipit Actaeis e fratribus alter, et usum
maiorem specie mirabere dixit in isto.
Consequitur quodcumque petit, fortunaque missum
non regit, et revolat nullo referente cruentum.
[685] Tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
Quae petit, ille refert. Sed enim (narrare pudori est !),
qua tulerit mercede silet; tactusque dolore
coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:


[690] Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
flere facit facietque diu, si vivere nobis
fata diu dederint. Hoc me cum coniuge cara
perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
Procris erat (si forte magis pervenit ad aures
[695] Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae),
si faciem moresque velis conferre duarum,
dignior ipsa rapi. Pater hanc mihi iunxit Erechtheus,
hanc mihi iunxit amor. Felix dicebar eramque.
Non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
[700] Alter agebatur post sacra iugalia mensis,
cum me cornigeris tendentem retia cervis
vertice de summo semper florentis Hymetti
lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
invitumque rapit. Liceat mihi vera referre
[705] pace deae. Quod sit roseo spectabilis ore,
quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam:
pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
Sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
[710] primaque deserti referebam foedera lecti.
Mota dea est et siste tuas, ingrate, querellas:
Procrin habe! dixit. Quodsi mea provida mens est,
non habuisse voles. Meque illi irata remisit.
Dum redeo mecumque deae memorata retracto,
[715] esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
non bene servasset. Facies aetasque iubebat
credere adulterium; prohibebant credere mores.
Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam,
criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
[720] Quaerere quod doleam statuo donisque pudicam
sollicitare fidem. Favet huic Aurora timori
inmutatque meam (videor sensisse) figuram.


Palladias ineo non cognoscendus Athenas
ingrediorque domum. Culpa domus ipsa carebat
[725] castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus.
Ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
temptamenta fide. Male me, quin vera faterer,
continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
[730] Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
esse potest tristi) desiderioque calebat
coniugis abrepti. Tu conlige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
[735] reppulerint mores, quotiens ego dixerit uni
servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo!
Cui non ista fide satis experientia sano
magna foret? Non sum contentus et in mea pugno
vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
[740] muneraque augendo tandem dubitare coegi.
Exclamo: Male (fictor adest !), male fictus adulter
verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris!
Illa nihil. Tacito tantummodo victa pudore
insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
[745] offensaque mei genus omne perosa virorum
montibus errabat, studiis operata Dianae.
Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
pervenit. Orabam veniam et peccasse fatebar
et potuisse datis simili succumbere culpae
[750] me quoque muneribus, si munera tanta darentur.


Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
redditur et dulces concorditer exigit annos.
Dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
dona, canem munus, quem cum sua traderet illi
[755] Cynthia, currendo superabit dixerat omnes.
Dat simul et iaculum, manibus quod (cernis) habemus.
Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
Accipe mirandum: novitate movebere facti.