MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Romulus et Hersilia.




Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis
munere regna capit, festisque Palilibus urbis
[775] moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini
bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa
dignam animam poena congestis exuit armis.


Inde sati Curibus tacitorum more luporum
ore premunt voces et corpora victa sopore
[780] invadunt portasque petunt, quas obice firmo
clauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusit
nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit
et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
[785] dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
sustinuere deam venasque et flumina fontis
elicuere sui; nondum tamen invia Iani
[790] ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
lurida supponunt fecundo sulphura fonti
incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
fontis, et Alpino modo quae certare rigori
[795] audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
Flammifera gemini fumant adspergine postes,
portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,
fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
indueret miles; quae postquam Romulus ultro
[800] obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
corporibus strata estque suis, generique cruorem
sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum
decertare placet Tatiumque accedere regno.


[805] Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors
talibus adfatur divumque hominumque parentem:
Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
res Romana valet et praeside pendet ab uno,
[810] praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti!)
solvere et ablatum terris imponere caelo.
Tu mihi concilio quondam praesente deorum
(nam memoro memorique animo pia verba notavi)
unus erit, quem tu tolles in caerula caeli
[815] dixisti: rata sit verborum summa tuorum!


Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis
occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:
quae sibi promissae sensit rata signa rapinae
innixusque hastae pressos temone cruento
[820] impavidus conscendit equos Gradivus et ictu
verberis increpuit pronusque per aera lapsus
constitit in summo nemorosi colle Palati
reddentemque suo non regia iura Quiriti
abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
[825] dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda
missa solet medio glans intabescere caelo.
Pulchra subit facies et pulvinaribus altis
dignior, est qualis trabeati forma Quirini.


Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
[830] Irin ad Hersiliam descendere limite curvo
imperat et vacuae sua sic mandata referre:


O et de Latio, o et de gente Sabina
praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini,
[835] siste tuos fletus et, si tibi cura videndi
coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
qui viret et templum Romani regis obumbrat.


Paret et in terram pictos delapsa per arcus
Hersilien iussis compellat vocibus Iris.
[840] Illa verecundo vix tollens lumina vultu
o, dea, namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
et liquet esse deam, duc, o duc inquit et offer
coniugis ora mihi, quem si modo posse videre
fata semel dederint, caelum accepisse fatebor.


[845] Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum
decidit in terras, a cuius lumine flagrans
Hersilie crines cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanae conditor urbis
[850] excipit et priscum pariter cum corpore nomen
mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

Book 15

Book 15

Myscelus. Croton.




Quaeritur interea quis tantae pondera molis
sustineat tantoque queat succedere regi:
destinat imperio clarum praenuntia veri
fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
[5] gentis habet ritus: animo maiora capaci
concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
Huius amor curae, patria Curibusque relictis,
fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
[10] moenia, quaerenti sic e senioribus unus
rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:


Dives ab Oceano bubus Iove natus Hiberis
litora felici tenuisse Lacinia cursu
fertur et, armento teneras errante per herbas,
[15] ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
intrasse et requie longum relevasse laborem
atque ita discedens aevo dixisse nepotum
hic locus urbis erit; promissaque vera fuerunt.


Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
[20] Myscelos, illius dis acceptissimus aevi.
Hunc super incumbens pressum gravitate soporis
claviger adloquitur: Lapidosas Aesaris undas
i, pete diversi! Patrias, age, desere sedes!
et, nisi paruerit multa ac metuenda minatur;
[25] post ea discedunt pariter somnusque deusque.
Surgit Alemonides tacitaque recentia mente
visa refert, pugnatque diu sententia secum:
numen abire iubet, prohibent discedere leges,
poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
[30] Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
et caput extulerat densissima sidereum Nox:
visus adesse idem deus est eademque monere
et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
Pertimuit patriumque simul transferre parabat
[35] in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
spretarumque agitur legum reus; utque peracta est
causa prior crimenque patens sine teste probatum,
squalidus ad superos tollens reus ora manusque
o cui ius caeli bis sex fecere labores,
[40] fer, precor inquit, opem! nam tu mihi criminis auctor.


Mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
his damnare reos, illis absolvere culpa;
tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
calculus inmitem demittitur ater in urnam.
[45] Quae simul effudit numerandos versa lapillos,
omnibus e nigro color est mutatus in album,
candidaque Herculeo sententia numine facta
solvit Alemoniden. Grates agit ille parenti
Amphitryoniadae, ventisque faventibus aequor
[50] navigat Ionium Lacedaemoniumque Tarentum
praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum
Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arva;
vixque pererratis, quae spectant litora, terris,
invenit Aesarei fatalia fluminis ora
[55] nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
condidit et nomen tumulati traxit in urbem.


Talia constabat certa primordia fama
esse loci positaeque Italis in finibus urbis.