MetamorphosesMachine readable text


Metamorphoses
By P. Ovidius Naso
Edited by: Hugo Magnus

Gotha (Germany) Friedr. Andr. Perthes 1892



Perseus Documents Collection Table of Contents



Book 2

Book 3

Book 4

Book 5

Book 6

Book 7

Book 8

Book 9

Book 10

Book 11

Book 12

Book 13

Book 14

Book 15


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Glaucus.




Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
discedunt placidisque natant Nereides undis.
[900] Scylla redit (neque enim medio se credere ponto
audet) et aut bibula sine vestibus errat harena,
aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.


Ecce fretum scindens alti novus incola ponti,
[905] nuper in Euboica versis Anthedone membris,
Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret
et quaecumque putat fugientem posse morari
verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
pervenit in summum positi prope litora montis.


[910] Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum,
longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne
ille sit, ignorans, admiraturque colorem
caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
[915] ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.


Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli,
non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
sed deus inquit aquae: nec maius in aequore Proteus
ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
[920] Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
deditus aequoribus, tantum exercebar in illis.
Nam modo ducebam ducentia retia pisces,
nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
Sunt viridi prato confinia litora, quorum
[925] altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
non apis inde tulit conlectos semine flores,
non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
[930] falciferae secuere manus; ego primus in illo
caespite consedi, dum lina madentia sicco,
utque recenserem captivos ordine pisces,
insuper exposui, quos aut in retia casus
aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
[935] Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?):
gramine contacto coepit mea praeda moveri
et mutare latus terraque, ut in aequore, niti.
Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
[940] Obstipui dubitoque diu causamque requiro,
num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.
Quae tamen has inquam vires habet herba?,manuque
pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,
[945] cum subito trepidare intus praecordia sensi
alteriusque rapi naturae pectus amore,
nec potui restare diu repetenda que numquam
terra, vale! dixi corpusque sub aequora mersi.
Di maris exceptum socio dignantur honore,
[950] utque mihi quaecumque feram mortalia, demant,
Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
pectora fluminibus iubeor supponere centum;
nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
[955] totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
Hactenus acta tibi possum memoranda referre,
hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
Quae postquam rediit, alium me corpore toto
ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.
[960] Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
[965] quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?


Talia dicentem, dicturum plura, reliquit
Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Book 14

Book 14

Scylla et Circe.




Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
nescia nec quicquam iunctis debentia bubus,
liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
[5] liquerat et Zanclen adversaque moenia Rhegi
navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
Inde manu magna Tyrrhena per aequora raptus
herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
[10] Sole satae Circes, variarum plena ferarum.


Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
diva, dei miserere, precor! nam sola levare
tu potes hunc, dixit videar modo dignior esse!
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
[15] quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
Neve mei non nota tibi sit causa furoris:
litore in Italico, Messenia moenia contra,
Scylla mihi visa est; pudor est promissa precesque
blanditiasque meas contemptaque verba referre.
[20] At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen
ore move sacro, sive expugnantior herba est,
utere temptatis operosae viribus herbae.
Nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
fineque nil opus est: partem ferat illa caloris.


[25] At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
talia verba refert. Melius sequerere volentem
optantemque eadem parilique cupidine captam.
[30] Dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
Neu dubites adsitque tuae fiducia formae:
en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,
[35] ut tua sim, voveo; spernentem sperne, sequenti
redde vices unoque duas ulciscere facto!


Talia temptanti prius inquit in aequore frondes
Glaucus et in summis nascentur montibus algae,
sospite quam Scylla nostri mutentur amores!


[40] Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum
non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa
protinus horrendis infamia pabula sucis
conterit et tritis Hecateia carmina miscet
[45] caerulaque induitur velamina perque ferarum
agmen adulantum media procedit ab aula,
oppositumque petens contra Zancleia saxa
Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas,
in quibus ut solida ponit vestigia terra
[50] summaque decurrit pedibus super aequora siccis.


Parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
grata quies Scyllae; quo se referebat ab aestu
et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
[55] Hunc dea praevitiat portentificisque venenis
inquinat, hic pressos latices radice nocenti
spargit et obscurum verborum ambage novorum
ter noviens carmen magico demurmurat ore.
Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,
[60] cum sua foedari latrantibus inguina monstris
adspicit ac primo credens non corporis illas
esse sui partes refugitque abigitque timetque
ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una
et corpus quaerens femorum crurumque pedumque,
[65] Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
statque canum rabie subiectaque terga ferarum
inguinibus truncis uteroque exstante coercet.


Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
viribus herbarum fugit conubia Circes;
[70] Scylla loco mansit cumque est data copia primum,
in Circes odium sociis spoliavit Ulixen;
mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,
transformata foret: scopulum quoque navita vitat.