statim non solum aequeponderare non posse, verum etiam planum D
deorsum tendere concipiemus. & hoc nulla alia de causa, quam quod cum D maius
sit, quam E, statim ipsum D, quam E grauius quoque esse concipimus.
Considerare igitur plana cum grauitate non est omnino a ratione alienum. Quare vtrumque
titulum, nempe planorum æqueponderantium, vel centra grauitatis planorum, admittendum
duximus. Verum quoniam Archimedes secundum librum simplicivo cabulo, nimirum
( quasi simul omnia complectens) œqueponderantium in
scripsit; idcirco tam primum, quam secundum librum (æqueponderantium)
inscribendum existimamus. eoque libentius; quoniam ipsemet Eutocius horum quoque
librorum explanator hosce libros hoc tantum nomine æqueponderantium nuncupauit: alijque
omnes, qui hos Archimedis libros nominant; hoc titulo de æqueponderantibus nuncupant.
Præterea titulus hic magis operi congruere mihi videtur; quoniam nonnulla Archimedes in principio
pertractat, quæ tam solidis, quam planis communia existunt; quamuis cætera ad plana sint tantu referenda. in quibus omnibus de re admodum vtili, & ad quamplurima
conduencti pertractat. quandoquidem ex ijs, quæ ab Archimede his libris docemur, in multarum
rerum cognitionem peruenire possumus. quod facile constat in primis
ipsiusmet Archimedis exemplo. siquidem hac methodo ipse in libro de
quadratura paraboles comparando plana in libra constituta, ipsius paraboles quadraturam
miro artificio adinuenit. Deinceps ex cognitione centrorum grauitatis planorum, nos in cognitionem
centrorum grauitatum solidorum deducimur. Denique adeo prosicua est hæc
doctrina, quam nobis in his libris Archimedes præstat; vt affirmare non verear, nullum
esse Theorema, nullumque problema ad rem mechanicam pertinens, quod in sui
speculatione peculiare non assumat fundamentum ex ijs, quæ Archimedes in his
libris edisserit. quemadmodum ( cæteris interim omissis) patet ex vulgata
illa propositione enunciante, ita se habere pondus ad pondus, vt distantia ad
distantiam permutatim se habet, ex quibus suspenduntur. quæ
præclarissime ab ipso in primo libro demonstratur. Et quamuis Iordanus
Nemorarius ( quem secutus est
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|