A Mputatis hoc modo causis superfluis Incendii,
essectûs etiam partes superfluas & redundantes amputare oportebit : Ne tanto operi, & tam
immenso incendio, quale fingunt nonnulli, causæ
genuinæ, quæ supersunt, impares esse videantur.
Suprà monuimus, insulsum esse, aut insaniæ proximum, cùm de Mundi exustione agitur, id de magno Universo intelligere ; Neque orbes cœlestes hoc
spectat, neque Fixas, neque Fixis viciniores nobis
Planetas, sed Mundum tantùm sublunarem ; Neque
hunc totum, longè abest : sed illam ipsius partem,
quæ propriè dicitur Orbis habitabilis : Sive Terram
Exteriorem cum Cœo infimo. Hi sunt futuri incendii
limites, ut fuerunt olim Diluvii ; Nam eosdem dedisse limites videtur Sanctus Petrus, & easdem regiones, Incendio ac Diluvio. Cœ & Terra, inquit,
qui tunc erant, aquarum Diluvio perierunt. Cœlum
autem & Terraqui nunc sunt, ignireservantur. Hodiernos Cœlum & Terram substituit eorum loco
qui Diluvio perierunt, atque hos identidem perituros
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|