SIqua unquam fuerint in hâc rerum naturâ, in hoc
orbe nostro, magna & miranda spectacula, ea
iam antè oculos habere mihi videor : dum Te, Christe
Deus, in nubibus venientem aspicio, cum augusto
Cœlitum comitatu : Et, ex alterâ parte, Flagrantem Terram intueor, rerumque omnium humanarum stragem & excidium. Hinc, lux, & splendor,
& cœlestis apparatûs gloria perstringunt oculos, dum
Cœlum versus specto : Sed nulla tristior esse potest
rerum facies, illâ, quæ in terris cernitur ; ubi sævis
ignibus solvitur Natura, atque unicâ clade tota gens
humana extinguitur.
Longè abest, ut me parem esse sentiam, aut
huic aut illi spectaculo describendo vel explicando.
Quis enim descendentis Dei maiestatem exprimere
valet ? aut ad exercendum pœnas & ultionem prodeunti, Theatrum instruere, irato dignum numine ?
Prætereà, id mali comitari solet rerum ingentium
descriptiones, quòd rarò pro veris habeantur : &
quò propiùs ad rei dignitatem & magnitudinem accedunt verba, eò magis ab ingenio consicta videntur,
& à veritate aliena. Assueti sumus rebus exiguis
in hâc vitâ umbratili, & quæcunque modum nostrum & minutias superant, ea etiam sidem superant ;