quo tempore, ad iudicandum instructiores essemus.
Mihi verò causas illas qualescunque animo versanti, cùm nullum tempus futuræ conflagrationis
indè illuxerit, satius duxi, exonerare argumentum
hâc sui parte, quò ad cæteras tractandas paratior &
expeditior accederem. Quò enim pauciora supersunt in quâcunque materiâ examinanda, eò magis
attentè quodlibet intueri possumus.
Visum est nonnullis, haud licere viro Christiano,
de Mundi sine quæstiones instituere, ac si nimiæ curiositatis esset, & prohibitum ex illo Christi responso ad discipulos suos, cùm huiusmodi aliquid sciscitarentur. Non est vestrûm nôsse tempora, quæ pater
posuit in suâ ipsius potestate. Et ex illo dicto Christi
de hâc ipsâ re : De die autem illâ, nempe, consummationis rerum, vel horâ, nemo novit, neque Angeli
cœlestes, neque Filius, sed Pater. Nihil mihi metuo,
nè nimiùm sciam in hâc re, aut quisquam alter,
quantumlibet simus in exquirendo diligentes ; Hæc
enim occultantur adhuc maximâ ex parte, neque
hanc quæstionem aggredior eâ spe aut consilio, ut
eam dirimam & expediam, sed potiùs quàm parùm
profecerint alii, aut prosicere possit mens humana
in eâ dirimendâ, ut, adductis singulorum rationibus, ostendam. Videamus itaque, si placet, varios
modos, quibus mundi durationem metiri & prædicere solent harum rerum curiosi.
Ex Cœlo & Astris, eorúmque periodis & revolutionibus, multi statuunt finem mundi deprehendi
posse. Alii ex Terrâ, ipsiúsque qualitatibus ; nempè, eam pabulum fore igni, cœlesti & subterraneo,
cùm, exhausto humore, arida & exucca evaserit.
Alii denique ex Oraculis & Prophetiis, iísque solis,
Mundi obitum definiendum esse. His ego assentior,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|