redigenda esset : quod sibi fingunt Theologi quidam
ἀφιλόσοφοι ; sed παράγει τὸ χῆμα τοῦ κόσμου τούτου, ut
inquit Apostolus, præterit huius mundi forma, figura,
dispositio ; confundentur elementa , cœli & terræ
compages, & utriusque apparatus, sive opera, iuxta
dictionem Sancti Petri. Sed ipsa corporum rudimenta & nuda stamina supererunt semper, nullo
impetu consumenda ; Quod abundè probabitur in
principio Libri secundi. Intereà, non exiguum detrimentum afferunt doctrinæ Christianæ atque Sacris
literis, qui, crassâ & importunâ ignorantiâ, ea loca,
quæ mundum naturalem spectant, in sensum à ratione alienum & rerum naturis contrarium detorquent.
Exposito, hoc modo, quæstionis Statu, quid senserint statueríntque Antiqui, Græci, aliíque, de tali
mundi interitu, iam paucis videamus. Ait Aristoteles voluisse omnes antiquos, ante ipsum, Mundum
genitum esse : alii autem corruptibilem, alii incorruptibilem : Γενόμενον μὲν οὖν ἅπαντες εἶναί φασιν, ἀλλὰ
γενὸμενον ὃι μὲν ἀΐδιον, οἳ δὲ φθαρτόν. Genitum verò
& incorruptibilem neminem statuisse memini, præter
Platonem ; Neque id asseruit absolutè Plato, aut
mundum suâ naturâ indissolubilem esse voluit, sed
propter conditoris beneficentiam ; Qui, cùm omnis
invidiæ & malevolentiæ expers esset, opus tam pulchrum & consummatum noluerit unquam dissolutum iri : ait enim Ἀλλ̓ οὐ γὰρ τᾀγαθῶ ἐστιν ὁρμᾷν
ἐστὶ φθορὰν γεννάματος καλλίστῳ : διαμένει ἄρα, τοῖος
δὲ ὢν, ἄφθαρτος καὶ ἀνώλεθρος καὶ μακάρις. At non
est boni Genitoris, ad sui fœtus & pulcherrimi quidem,
perniciem impelli. Permanet igitur, cum talis sit, ab
omni corruptione & interitu liber, beatúsque. Rectè
disseris, Divine Senex, si penitùs delendus esset mundus
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|