CUM de Mundi interitu verba facimus, non
magnum Universum intelligi, cœlos superiores, altos orbes, & astra remotissima : sed mundum
hunc Sublunarem, ipsiúsque supellectilem, unicuique
notum esse debet. Huic ortum tribuit Moses sexto
retrò Millennio, atque iam semel periisse testatur in
Diluvio : cum fractus & inundatus, formam primigeniam, teretem & æquabilem exuit, aut mutavit
in hodiernam. Hunc mundum dicimus post aliquot
secula secundò periturum esse : sed regiones cœlestes,
Astrorum, Angelorum, Sanctorum sedes, suas licet
habeant vicissitudines & mutationes nobis ignotas,
huic fato non subiacent, neque in censum veniunt
cùm de mundi nostri interitu agitur. Quod ex modo & causis, quibus periturum esse supponimus, ulteriùs infrà patebit.
Prætereà, quemadmodum in Diluvio, materia Telluris sive mundi sublunaris non abolita fuit, sed ipsius forma tantùm & compages : unà cum mundi animati parte longè maximâ ; Ità in futuro interitu,
non quæritur de mole & materiâ, ac si illa in nihilum