exul, Justitia ; Pulchriorem illum rerum ordinem ingredimur, quem toties celebrant Sacræ
Literæ : Regionem pacis, Regnum Justorum & Primogenitorum à morte : ubi omnia nova, omnia hodiernis persectiora. Quantula sunt, quæ hîc miramur, quæ hîc deperimus ? atque à nugis nostris, à
malis nostris, quibus assuevimus, ægrè divellimur ;
quasi, intra huius vitæ ambitum tota spes nostra
consisteret. Ità tamen, nescio quo pacto, me comparatum esse sentio, ut, posthabitis præsentibus, quæ
parvi esse videntur, præterita & futura magis aspiciam ; Futura maximè : quò tendimus omnes,
quà patet æternitas, & immensa rerum temporúmque spatia. Exiguum illud Hodiè, quo constringitur hæc vita , non explet animum humanum :
cupit laxari, & dissundi, & maiora videre. Cui
non, instar immortalitatis esset, è longinquo prospicere venturum mundum, & disposiros rerum ordines longâ serie? Soluto hoc theatro, ubinam nobis agendum sit, & quas partes : Qui Homines,
Qui Heroes, Qui Divi in scenam prodibunt ; Si quos
tantâ luce, ut hæc sciant, ut hæc videant, dignabitur cœleste Numen, iis sordes erunt voluptates corporis præ hoc animi gaudio, & hodierni seculi inanem pompam sub pedibus calcabunt. Sed ad præfens institutum.
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|