Ex hâc parte tumultus, & strepitus, & rerum perturbata & incomposita faeies; ex illâ inviolabilis ordo, quies, & silentium : Hîc caduca
corpora, & fugaces rerum formæ & vicissitudines;
illic immobilis unitas & constantia. Sed parum esse,
fateor, quod de mundo illo futuro, æternitatem
intelligo, discernere possit oculus humanus, ex quovis loco aut sede; ibi profunda & immenfa sunt omnia, instar Oceani : Sed instar Oceani placidi :
sine motu, sine fluctibus, sine procellis. In sempiternâ pace & tranquillitate, Angelorum more, vivitur.
Notior autem est huius prospectûs pars altera,
mundus noster, natura sublunaris : Cuius varias
Metamorphoses, ut ità dicam, variosque ἀιῶνας,
in huius operis decursu perlustravimus : nec ingratum erit, opinor, in hoc Epilogo, ea omnia summatìm revisere & repræsentare. Cùm hanc Theoriam, &, in quo occupatur, obiectum, respicio,
versantur mihi ante oculos quatuor aut quinque
Phænomena maxima : Mundus oriens è suo Chao :
Paradisus : Diluvium : Conflagratio : & Beatum
Millennium ; sive novi cœli & nova Terra. Hæc
singula memorantur in sacris literis : non ingenii
nostri figmenta, sed diversi naturæ status in huius
mundi curriculo, vel Theatri sublunaris Scenæ
illustriores. Dixi in Sacris Literis hæc singula memorari; nec id in dubium trahi potest; sed prætereà
dicimus, hæc coniunctìm tractari à Sancto Petro,
in Epistolâ secundâ, capite tertio : ubi tres Cœli &
Terræ successivos status recenset, Antediluvianos,
Hodiernos, & Futuros, nempe post conflagrationem.
Hunc triplicem Cœlorum & Terrarum ordinem,
suis characteribus, tàm à cuiusque constitutione,
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|