saltem apud illos, quibus cogitationes animi haud
ampliores sunt sensibus externis & vitæ quotidianæ
negotiolis. Res futuræ, de quibus hîc agitur, cùm
omnium maximæ sint quæ ad mortale genus, aut ad
naturam sublunarem attinent, nostrûm singulorum
interesse videtur, ut menti, tanquam præsentes,
semper inhæreant : & eâdem vi nos incitent regantque, ac si iam oculis expositæ essent. Cogitemus
igitur etiam atque etiam, & sæpiùs nobiscum revolvamus, Primò Qualis futura sit Cœli & Terræ facies, instante Christi adventu, & incepturo incendio. Dein, Qualis gloriosus ille adventus Domini.
Denique, totius incendii, incipientis, grassantis,
exeuntis, Qualis forma & aspectus ; ut his imaginibus animo impressis rerum ipsarum memoria sustentetur.
Quoad primum, Christus ipse fore significavit
fui adventûs indicia quædam prænuncia, & fatidica
præludia : totamque, sub illud tempus, conturbatum iri Naturam, quasi sui interitûs præsagam.
Singulas regiones Universi, atque maxima corpora
mundi aspectabilis pati debere mutationem aliquam,
ante illum diem, semper prodiderunt Sacri Prophetæ : Solem & Lunam conversum iri in tenebras &
sanguinem ; Cœlos concussum, lapsuras esse Stellas,
fremiturum magnum mare : Terra denique tremet,
& traiicientur, huc illuc, multa fulgura in caliginoso aëre. Hunc vultum, sub adventum Christi, induet Natura : & si te medium sistas in hâc scenâ
tragicâ, & circumspicias undique, quàm lugubria,
quàm funesta sunt omnia ? Præterquàm quod langueant mundi Luminaria, veluti moribunda, vides
in Cœlo vagari peregrinas Stellas : Crinitas aut
Caudatas : malè conscias futuræ cladis, & quasi tædas
| | Image Size: 240x320 480x640 960x1280 1440x1920 1920x2560
|