"At vos saeculi gemmae, tu Poliarche tuque Argenis, ne hic fidei, hic virtutum praemia quae certa vos manent expectetis audire. Multa ignoro; multa silenda sunt. Fata ipsa felicitatis partem, in quam producti estis, deos celant ne illi vobis invideant. Pauca tamen de multis accipite. Qui vos amor hodie iungit ad senium inviolatos deducet. Non eum iurgia, non fastidia, non aegrarum suspicionum cura libabit. Proferetis imperii fines. Hinc vos Rhenus, hinc Oceanus victores aspiciet. Timandrae inter nepotum cuneos exultantis imagines saepe pro Cybele bonus posteritatis error accipiet. Gloriam vestram, fortitudinem, nutus suspicient vicinae late gentes. Non abnuent vinci, non regi. Si quo ibitis, ipsa vos Salus feret. Quicquid optabitis, dii vota praevenient. Ac ne felicitas mortem destituat, nox una fessos senio exsolvet, plura mox astra exhibitura mortalibus. Nec de fama dubitate. Hanc praestabit aeternam historiae genius, quam in gentibus olim sparsam nulla vis, nulla aetas exstinguet."
|