Tum in Poliarchum intuitus: "Te vero, maxime Regum, inquit, quo nomine compellem, cuius munus est quod vivimus quodque regnamus? Tu me vinculis, tu Argenidem exemisti, cum in gynecaeo Lycogenis mancipia furerent. Tu in acie meis militibus praeivisti ad victoriam iter; denique unus hostes fudisti. Inde meo heu! malo et, quicquid excuses, dedecore excessisti Sicilia. Nec contumeliae nostrae tuam bonitatem vicerunt. Laesus quoque amavisti Argenidem. Quid dicam te indicia, per quae ego ad filii notitiam, ille ad patrem perveniret, invenisse diis ducentibus apud peiratas et virtute servavisse? In Africa autem non triumphare Radirobanem quantae molis res fuerit, nondum toto sanguine reparato, in tuo vultu pallor ostendit. Utinam nomen amares quod me tibi submitteret. Socerum dici mavis. Felicem Argenidem in tanta foedera ituram! Tu quidem tua virtute damnasti nimis formidolosam maiorum nostrorum solertiam, qui ad Gallicam magnitudinem adeo expavêre ut Siculis principibus interdicerent coniugia vestra, quasi tanta affinitas servitutis instar esset. Meruisti ut consensu publico antiquemus omnes hanc legem. Sed et dii fecerunt ne opus sit ab eiusmodi sanctione recedere. Filium enim, ad quem Sicilia perveniat, mihi restituerunt. Meam autem Argenidem fortuna non inferior Sardinia cum Liguribus manet, quae regna, nihil vetantibus legibus nostris, tuae Galliae adiunget."
|