Quamquam ea probabantur Archombroto, tamen Arsidam in hos prolixius sermones delapsum dolebat, libentius ab eo accepturus quibus moribus Siculi viverent et quae studia maxime vigerent in regia. Nam et memor a Poliarcho praecipua nomina audisse, quae tunc suis virtutibus aut vitiis insignia essent, de illorum nonnullis ardebat percunctari. Cum igitur Ibburranem Arsidas nominavisset, occasione arrepta: "Quis autem ille vir, inquit, et quae illum virtutes vobis commendant?" Tum Arsidas: "Ille quidem in Lydia natus est, ait, et sola amicitia nobis iunctus, quam Meleandri humanitas curiose sancivit. Ceterum dignus quem omnium gentium vota optent in civem. Ex vetusta nobilitate Lydorum est, et inter negotia eductus laetum animum rebusque maturum disciplinis ac solertia implevit. Cumque accederet opulentiae vis, omnes honestatura dignitates, coepit iuvenis fungi muneribus quae sunt in deorum cultu eximia. Paulo tardius tamen quam speraverant amici ad purpuram venit, quam multorum opinio illi cum lanugine destinaverat. Sed ad gloriam fuit prius dignitatem mereri quam habere. Inde tribunalia, legationes, provincias obivit. Ne quaere quo genio; par illi ubique aequitatis et clementiae fama. Et quamquam splendido cultu atque in egentes profuso patrimonium vexabat, ea fuit integritas ut non modo a peculatu abesset nec venderet iudicia (a quibus vitiis abesse nunc magnum putatur), sed nec oblatis regum muneribus, quae ceteri ambiunt, libertatem donaret. Ille animus simul hilaris et severus, prout in virtutes offendit aut vitia. Musas autem, quia eum amaverunt, adeo in summa fortuna non despicit, ut saepe eas admittat in secretum referatque deinde amoenissimo ingenio quae illae dixerunt. Itaque ad eum tamquam Apollinem coëunt quos alta et innocens laurus supervexit vilibus mortalitatis curis. Ne quid vero ipsi numina negarent, sanguine proximos iisdem moribus in suavitatem caritatis sic iunxêre, ut et totam familiam templum putes, et non sine praesagio maiores suae stirpis symbolum apes fecisse, ex quibus pro merito atque temporibus nec aculeos nec suavitatem desideres. Ceterum tot hoc triduo apud Lycogenem fuit de pacis conditionibus acturus. Re perfecta hodie a rege expectatur."
|