"Quod si eiusmodi apum mella non placent, saltem non sunt excitandi aculei iniuria vel contemptu. Unus enim sive litterarum sive militiae peritus, quam saepe privatam iniuriam publice ultus est, est ms., err. ed. pri., ed. sec., omnes recc.; sit ed. pri. | quam saepe unus vicit, unus partes inclinavit? Eiusmodi capitibus solent populi plures instar hostiarum mactari. Absit omen. Nec et Sicilia sentiat Poliarchum esse iratum. Ille enim aderat ultro regi, ut eo offensa sit gravior, quod non modo non quaerere, sed nec ferre potuimus hanc virtutem. Et quidem nescio sanioribus optimatum, ac praecipue advenienti hodie (ut ferunt) Ibburrani, qua se ratione Meleander excuset. Ille enim quia externus est, dignitatis praeterea suae et familiaritatis iure liberius hunc casum audebit apud regem accusare."
|