Cum patrem his verbis permovisset, secreto deinde Cleobulum et postea Eurymedem vocat. Urget suos de Radirobane metus. Gallorum praesidia ostendit, quorum opera haud magno pretio emi posset. Cumque illi in contrarium disputarent, nam nec ignotis bene credi nec viros insulae deesse, liberius Argenis: "Si hoc, inquit, Siciliae non tribuitur, at meo timori tribui volo. Regem in meam sententiam iam perpuli. Mihi non probabitur qui eum in aliam partem consiliis suis flectet." Haec imperiosius urgentem neuter ausus est importuna irritare prudentia. Regi quoque ambitiose auctores fuerunt, praesertim cum Argenis adesset, ut Gobryas ad litoris custodiam invitaretur. Et ille: "Quandoquidem ita censetis, inquit, tu homini colloqueris, Eurymedes. Sciscitare an hic moram pati possit. De mercede deinde viderimus." Eurymedes mandato defunctus Gobryam non difficilem habuit haud ignarum id commentum ab Argenide esse. Operam igitur suae classis in mensem promittit, sola mercedis mentione offensus. Nam quo magis probaretur, liberale praesidium et in amicitiae tesseram offerebat.
|