Interim Poliarchus, divisis militibus qui in urbe pernoctarent aut essent intra vallum, ipse breviter Hyanisbae collocutus non mansit in regia, sed in castris sibi praetorium iussit statui, ad omnes fortunae articulos intentus, si qui commode in hostem se praeberent. Nec cessasset inter tenebras, nisi illum Sardorum consternatio regem quaerentium retraxisset ad cavendi ambigendique consilia, quia incertum erat quae causa tot in illorum castris voces attolleret, tot faces immensis circum campis accenderet. Namque Sardorum duces ad regis tentorium collecti, cum mutuo interrogassent num rediisset, num num ms., ed. sec., 1630, 1659, 1664, 1673; non ed. pri. 1622 | divertisset in castrorum aliam partem, quis denique pugnanti adfuisset, quis texisset recedentem ab acie, postquam quisque diversa dicebat, omnes uno impetu ad tristiora conversi sunt. Caesum captumve crediderunt. Nec aberant a rixa quos cum rege fuisse, quos servasse, quos saltem vera de eo posse renuntiare oporteret. Sed maxime militum vulgus, sive cura et amissi principis desiderio sive insania correpti, non expectato ducum imperio quorum reverentia ex rege pendebat, solverunt disciplinam. Hi avios petivêre campos, si princeps errasset, compellatum reducturi. Plures accensis facibus cruentum proelio campum scrutabantur in cadaverum ora proni, illicque timentes quod quaerebant invenire. Ita Sardorum vocibus, igne, procursu undique arva fervebant. Speculabatur omnia de castrorum aggere Poliarchus et, seu nocturna haec bacchantium militum religio esset seu ullius alterius dei furor aut ars denique militaris in se parata, in omnia solertiam, excubias, vota composuit.
|