At Radirobani, ut timorem late circumstans periculum, ita spem dabat validissimus equus, quem voce motisque interdum habenis revocabat ad virium memoriam. Praestabant et facilem cursum aquae in neutram partem obnoxiae, nam nec aliquo fluebant et tunc solito placidiores erant cessantibus ventis. Coepit tamen aegrius equus emoliri aquas spiritu videbaturque deficere, cum in mediis fluctibus arena sublimis neque cedens vestigio natandi necessitatem opportune intermisit. Stetit ergo difflandis fessus aquis, totoque pectore altior, tamquam laborem miraretur, se anhelitu levabat. Sed rex veritus ne exerciti nimio motu nervi post quietem rigerent, breves indutias ad respirandum fecit, adhucque calidas suffragines motis calcaribus egit in lacum. Suffecit animoso equo concitum corpus, undisque et intentione natandi differentibus mortem, ad supremam ripam vixit. Tunc liquente spiritu vix moratus dum dominus sine lapsu descenderet, se in arena explicuit. At Radirobanes ad exhausti magnitudinem periculi horrens, quod in civitatem hostium intrasset, quod per immensum inde lacum et paene graviora ipsa morte pericula effugisset captivitatem, novo metu excitabatur timebatque aut terra aut lacu venturos qui vincula vel, si recusaret, mortem darent. Longe enim ab ea lacus ripa suorum castra erant. Sed solatio fuit quod prima nox ingruebat, semper ad latebras fugamque securior.
|