Iamque non ex civitatibus modo oratores convenerant, sed adeo omnis generis mortales implebant Epeircten, ut Radirobanes cogitati sceleris curis incubans interdum vereretur ne inter tot Siculos rapi Argenis non posset; interdum in confuso et incondito vulgo cogitaret Meleandri comitatum aegrius ad opem coiturum. Non operae interim, non pecuniae parcebatur quo institutam saltationem exornaret. Nam et sibi conciliare elegantiae famam quaerebat et offensae quam moliebatur atrocitatem eiusmodi apud populum favore minuere. Pridie ergo natalis Argenidis destinata spectaculo aula fuit apud Meleandrum amplissima. Cena mature exhibita illuc ex Sardis Siculisque frequentes conveniunt. Non lictores, non armati ad fores aditusque dispositi satis submovebant immodicos, ut in pompae regiae parte esset ipse tumultus laesorumque et repellentium clamor. Ipse Meleander ad fores processit, quando custodum et lictorum potestas non valebat, oravitque regio vultu ne confusum spectaculum seque offensum vellent. Archombrotus lateri proximus erat, cui abscedens mandavit ut, admissis qui spectare commode possent, ceteros sui reverentia arceret. At ille Radirobani quaqua nocere pium existimans turbare tripudii mimum agressus est quem is tantopere curabat, et tamquam populi impetum non ferens, prodidit fores subita multitudine obrutas, ut stipatis corporibus nec ipsi se caperent. Cumque excandesceret Meleander, tamen a calentibus non audiebatur, donec populum ipsa libertate mitigatum sui puduit, maxime postquam indignatus rex per portam solio proximam visus est sese proripere. At Eurymedes atrocia ingerebat paulatim stupentibus, Archombroto tacite sibi plaudente, quod ferretur Radirobanes eo tumultu adeo accensus ut proiectis ornamentis iuberet diripi machinas, quae pendebant choream demissurae ab aƫre.
|