Radirobanes, quamquam iratus Selenissae quia promissa non processerant, eam tamen optabat audire. Nam et solertem sciebat et post secreta alumnae prodita suam esse. Ceterum uni ipsi Virtigani expugnatam illius conscientiam detexerat, levabatque furorem liberrimis apud eum questibus, multisque in Meleandrum interdumque Argenidem minis. "Timeo, mi Virtiganes, inquit, suspicionem fraudis si toties cum Selenissa ago. Tu in vices meas tuto successeris. Cum ibo ad Argenidem, facile ad anum pervenies et hunc feres codicillum, quo queror destitutam spem quam habere me iusserat in Argenidis recidisse ludibrium. Scribo praeterea ut omnia tibi credat, si quae in rem tam arduam forsitan habet; te enim mearum rerum arbitrum, te, ut in ceteris rebus sic in ista, consilium praecipue mihi esse."
|