Eo vero adhuc cubiculum intrante Poliarchus morae impatiens: "Quid, inquit, fers tandem, Gelanore?" "Adventum Arsidae," refert ille. "Venationem ineunti secreto locutus sum et ut diei tempus est, confestim adfuturum conicio." Nihil ultra Gelanorus memorabat, Arsidam quippe quam se malebat tristia nuntiare, sed inquieto erat vultu neque satis submovebat suspiria. Tandem saepius urgenti Poliarcho minisque iam aspero quae in via audierat refert: pactam Radirobani esse Argenidem. Non doluit Poliarchus, non succensuit horruitque horruitque edd. pri. et sec., 1622, 1627, 1630, 1664; horruitve 1659, 1673. Ms. legi non potest. | ad nuntium acerbissimae rei. Maior erat is motus affectibus quibus nomen invenimus. Dumque iam non amplius tristis aut cui adhuc posset nocere fortuna in aemulorum ruina decernit perire, Arsidas casam intrat imponitque stabulario quasi feram secutus et viarum imperitia illo delapsus. Postquam autem secreti fuĂȘre, rigentemque Poliarchum conspexit nec exsertis oculis imperantem. "Heu quid adspicio, egregie iuvenis, inquit, aut quid tantum dolere incolumi Argenide potes?" At Poliarchus: "Valeo, Arsida, valeo, inquit, et me vivere Radirobanes vester cum sua nupta faxo intellegat."
|