Dum his consiliis secretus Meleander imbuitur, interim Radirobanes machinas pergit in Argenidem adornare. Iamque munere dato familiarior avide quaerebat cum Selenissa convenire, et eo forte die sic casus consilium adiuvit. Miserat ille qui nuntiarent Argenidi, si commodum esset, eam velle se visere. Spatiabatur in horto Argenis cumque illa virginum paucae. Sed Selenissa in illius triclinio haeserat, nescio quibus codicillis impedita, et hanc occasionem nacta colloquendi tam magnifico largitori (nam id ipsum anxie optabat) renuntiari Radirobani iubet vacare Argenidi eamque, si ipse veniret, confestim ab horto adfuturam. Geminata mox fraude, ministrarum fidissimam cum hisce mandatis ad Argenidem ipsa mittit: adventare ad gynaeceum Radirobanem, cuius colloquio si cuperet defungi, properaret descendere ab horti spatiis in subiecti saltus umbras, hospitemque incommodum sua illic cunctatione eluderet. Interim Radirobanem Argenidis limen intrantem ipsa excepit excusans quod domina abesset, ilico (ut fingebat) reditura. Cumque secretum fuit, iis qui secuti regem erant remotius in eius honorem astantibus, tunc anus: "Gaudeo, inquit, รด Rex, locum hic esse obiurgandi liberalitatem tuam. Nimio pretiosius quam ipsa natura me ad vultus carissimae tuae matris admovisti."
|