Hecyra


Hecyra
By Publius Terentius Afer
Edited by: Edward St. John Parry

London Whitaker and Co., Ave Maria Lane; George Bell, Fleet Street 1857



Perseus Documents Collection Table of Contents



   INTRODUCTION.
   ALTER PROLOGUS.


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Scene 1

ALTER PROLOGUS.


Prologus
[TLN 9]
Orator ad vos venio ornatu prologi:
[TLN 10]
Sinite exorator sim, eodem ut iure uti senem
[TLN 11]
Liceat quo iure sum usus adolescentior;
[TLN 12]
Novas qui exactas feci ut inveterascerent,
[TLN 13]
[5] Ne cum poeta scriptura evanesceret.
[TLN 14]
In his quas primum Caecili didici novas
[TLN 15]
Partim sum earum exactus, partim vix steti.
[TLN 16]
Quia scibam dubiant fortunam esse scenicam,
[TLN 17]
Spe incerta certum mihi laborem sustuli.
[TLN 18]
[10] Easdem agere coepi ut ab eodem alias discerem
[TLN 19]
Novas studiose, ne ilium ab studio abducerem.
[TLN 20]
Perfeci ut spectarentur. Ubi sunt cognitae,
[TLN 21]
Placitae sunt. Ita poetam restitui in locum
[TLN 22]
Prope iam remotum iniuria adversarium
[TLN 23]
[15] Ab studio atque ab labore atque arte musica.
[TLN 24]
Quod si scripturam sprevissem in praesentia,
[TLN 25]
Et in deterrendo voluissem operam sumere,
[TLN 26]
Ut in otio esset potius quam in negotio,
[TLN 27]
Deterruissem facile ne alias scriberet.
[TLN 28]
[20] Nunc quid petam mea causa aequo animo attendite.
[TLN 29]
Hecyram ad vos refero, quam mihi per silentium
[TLN 30]
Numquam agere licitum est; ita eam oppressit calamitas.
[TLN 31]
Eam calamitatem vestra intelligentia
[TLN 32]
Sedabit, si erit adiutrix nostrae industriae.
[TLN 33]
[25] Quum primum eam agere coepi, pugilum gloria,
[TLN 34]
Funambuli eodem accessit expectatio:
[TLN 35]
Comitum conventus, strepitus, clamor mulierum
[TLN 36]
Fecere ut ante tempus exirem foras.
[TLN 37]
Vetere in nova coepi uti consuetudine,
[TLN 38]
[30] In experiendo ut essem: refero denuo
[TLN 39]
Primo actu placeo; quum interea rumor venit
[TLN 40]
Datum iri gladiatores; populus convolat:
[TLN 41]
Tumultuantur, clamant, pugnant de loco:
[TLN 42]
Ego interea meum non potui tutari locum.
[TLN 43]
[35] Nunc turba nulla est: otium et silentium est:
[TLN 44]
Agendi tempus mihi datum est: vobis datur
[TLN 45]
Potestas condecorandi ludos scenicos.
[TLN 46]
Nolite sinere per vos artem musicam
[TLN 47]
Recidere ad paucos: facite ut vestra auctoritas
[TLN 48]
[40] Meae auctoritati fautrix adiutrixque sit.
[TLN 49]
[Si numquam avare pretium statui arti meae,
[TLN 50]
Et eum esse quaestum in animum induxi maximum,
[TLN 51]
Quam maxime servire vestris commodis,]
[TLN 52]
Sinite impetrare me, qui in tutelam meam
[TLN 53]
[45] Studium suum et se in vestram commisit fidem,
[TLN 54]
Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.
[TLN 55]
Mea causa causam hanc accipite, et date silentium,
[TLN 56]
Ut libeat scribere aliis, mihique ut discere
[TLN 57]
Novas expediat posthac pretio emtas meo.