Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

Liber Quartus

  [sect. M1]
sunt etenim pennae uolucres mihi
quae celsa conscendant poli;
quas sibi cum uelox mens induit
terras perosa despicit,
[5] aeris immensi superat globum
nubesque postergum uidet
quique agili motu calet aetheris
transcendit ignis uerticem,
donec in astriferas surgat domos
[10] Phoeboque coniungat uias
aut comitetur iter gelidi senis
miles corusci sideris
uel quocumque micans nox pingitur
recurrat astri circulum
[15] atque ubi iam exhausti fuerit satis
polum relinquat extimum
dorsaque uelocis premat aetheris
compos uerendi luminis.
hic regum sceptrum dominus tenet
[20] orbisque habenas temperat
et uolucrem currum stabilis regit
rerum coruscus arbiter.
huc te si reducem referat uia
quam nunc requiris immemor,
[25] haec, dices, memini, patria est mihi,
hinc ortus, hic sistam gradum.
quodsi terrarum placeat tibi
noctem relictam uisere,
quos miseri toruos populi timent
[30] cernes tyrannos exsules.