Consolatio Philosophiae


Consolatio Philosophiae
By Ancius Manlius Severinus Boethius
Edited by: James J. O'Donnell





Perseus Documents Collection Table of Contents



Liber Primus

Liber Secundus

Liber Tertius

Liber Quartus

Liber Quintus


Funded by The Annenberg CPB/Project

 

Book 2

Liber Secundus

[sect. P1]

[sentence 1] post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit sic exorsa est: [sentence 2] si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis; ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. [sentence 3] intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. [sentence 4] cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. [sentence 5] solebas enim praesentem quoque, blandientem quoque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. [sentence 6] uerum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. [sentence 7] sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. [sentence 8] adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recta calle procedit cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.

[sentence 9] quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. [sentence 10] hi semper eius mores sunt, ista natura. seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam; talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet. [sentence 11] deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. [sentence 12] si probas, utere moribus, ne queraris. si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem; nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. [sentence 13] an uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem et cara tibi est fortuna nec praesens manendi fida et cum discesserit allatura maerorem? [sentence 14] quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud quam futurae quoddam calamitatis indicium? [sentence 15] neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur; eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. [sentence 16] postremo aequo animo toleres oportet quicquid intra fortunae aream geritur cum semel iugo eius colla summiseris. [sentence 17] quodsi manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? [sentence 18] si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti, dominae moribus oportet obtemperes. [sentence 19] tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? at, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.