Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

LIBER IV

 

I.s1. Postero die maturius multo quam pridie surreximus ut reliquas ejus urbis regiones oculis lustraremus. Sed jam emanarat in vulgus, Dynastam Alexandrum ea nocte interiisse. Itaque plena erant omnia moeroris ac luctus, omnisque aetatis atque ordinis hominum ad ejus aedes, visendi gratia, concursus fiebant. 2. Sed inter eos qui ibant et redibant, dynasta unus alteri dynastae occurrit atque illico ambo consistunt, inter se amicissime salutant. Uterque alteri sancte affirmat, nihil eo sibi jucundius quidquam neque carius esse, tum pollicetur studium suum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis. Atque insuper addit nihil fore ita arduum, ita difficile, quod pro eo susceptum sibi facile et jucundum non sit futurum. 3. Hic Gallonius cachinnos extulit. Ego admirans, quaesivi de illo quid rideret? Qui: "Rideo, inquit, quia non facile est invenire duos mortales majore inter se odio dissidentes, quam isti sint. 4. Vide ut mali dissimulant, ut se amplectuntur, ut pollicentur operas mutuas. Alio hic more ac Romae vivitur, ubi indictae et apertae inimicitiae magis excercentur quam tacitae et occultae. Hic est frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae." 5. Ac dicturus erat plura de illorum hominum moribus, nisi clamor ingens interpellasset. Quamobrem conversi magnam puerorum aliorumque catervam aspicimus, qui sibilis ac vocibus senem unum sectabantur, pallidum, squalidum ac pene ab inferis reducem. 6. Clamabat unus: "Heus tu, quid apud inferos agitur? Suntne ibi popinae, caupones? Num ibi estur ac bibitur?" Vociferabatur alter: "Cur te noluit Orcus ad se recipere? Fortasse ut esset qui pueris in ludum ire recusantibus metum incuteret! Rogo te num tibi Pluto apodixim defunctoriam reddidit
Cf. Petron. 132.10 "Rogo te, mihi apodixin defunctoriam redde."
?" Alii: "Utinam dynastae Alexandro, quem modo Pluto surripuit, hoc quasi postliminio ad nos redire contingeret! At hoc est optare quam sperare facilius. O factum male! Hic quem aequum erat in tenebris esse, ad aspiciendum solem revocatur; ille, qui ob summum vitae splendorem clarissimum patriae suae lumen extiterat, communis lucis usura privatur." 7. At nos, rei totius ignari, sciscitamur quaenam haec fabula sit. Eorum unus qui in jaciendis ridiculis ceteris argutior videbatur: "Audite, inquit, rem ridiculam. Hic qui tanto comitatu domum reducitur, elatus est pro mortuo vivusque in conditorio depositus, ubi sine cibo triduum jacuit." 8. Quibus auditis, horruimus ac majore etiam exarsimus cupiditate audiendi. Qui fecit huic nostrae cupiditati satis. "Sed antequam, inquit, ad rem aggrediar, necesse est ut quid hic hominis sit vobis aperiam. Hoc quem nunc videtis placidum, demissum, quietum, non est truculentior quisquam neque flagitiis onustior, quamvis deflexu aetatis non parum de solita sua ferocitate et impotentia remiserit. 9. Nam antea supra quam dici potest erat intemperans, iracundus, ebriosus, elatus, popino, manu et lingua promptus, in nocturnis bacchationibus princeps, in caedendis verberandisque hominibus dux aliis et magister, in excitanda turba ac seditione movenda prope singularis, in diris vero execrationibus nulla de causa in deos immortales jaciendis cuivis longe superior. 10. At si ex factis praesertim judicare de hominum ingeniis licet, vel ex hoc uno ejus facinore, quo loco ac numero habendus sit existimate. Cum juvenis ad Pultiphagos
Num Germani?
venisset, homines barbaros atque a nostris moribus sane remotos, in quodam eorum pago deprehensus interrogatusque quisnam esset: 'Malum, inquit, quod vobis dii dent magnum et maturum, nebulones, sycophantae, latrones! Quid ea res ad vos attinet? Ite hinc in maximam malam crucem.' 11. Barbari tametsi non intelligerent quae ab eo dicerentur, tamen ex habitu oris, ex oculorum conjectu, ex vi qua se eximere ex illorum vinculis conabatur, rati sibi ab eo maledici, statuunt de communi sententia eidem caput uno ictu praecidere. 12. At videte imperterritum hominis animum, cum inter ipsorum tela versaretur, cum ad mortem raperetur, cum etiam collo suo ferrum imminere, cum se vulnerari sentiret: 'Agite, clamabat, impuri, latrones, carnifices! Vos ego ulciscar probe, si vivam.' Verum cum eorum unus qui hoc sibi sumpserat ut uno ictu securis caput illi a cervice repelleret, id, quod conatus erat, non perfecisset, graviter in collo vulneratum et ad terram abjectum reliquit. 13. At ille, quod robustissima valetudine est, ex eo vulnere brevi convaluit. Tanta igitur accepta injuria, homo iracundus de referenda hominibus sacrilegis gratia sedulo cogitare, in varias cogitationes animum rapere, nullam partem quietis accipere. Sed cum jam pulchre omnia in corde instructa consilia haberet, alacris castra movit atque ad suos hostes ire perrexit. 14. Genus animadversionis cognoscite, et simul admiramini, tantum in uno homine fuisse animi ad audaciam. Nocte quadam intempesta usus opportunitate ventorum, subjecto paucis quibusdam casis igne, totum fere illum pagum antea incendit quam quisquam animadvertere aut animum recipere posset. Ipse autem, noctis beneficio occultatus, in hanc urbem incolumis venit, ubi primum a dynasta Palladio in numerum suorum circumpedum receptus est, tum ab aliis deinceps dynastis pluribus. 15. Sed demum homo inconstans ac levis, aulicam vitam pertaesus, ad uxorem habendam animum appulit. Ne multa, muliercula quadam ducta, locat virginibus Vestalibus operas suas. Scitis cujusmodi sit mulierum genus, varium, morosum, superstitiosum, difficile. 16. Ita eum bonae illae virgines exercebant ut ne minimum quidem tempus quietum esse paterentur. Neque hibernis mensibus dies aliquis tam magna ac turbulenta tempestate erat quin bis eundem in hortos Placidianos, qui millia quatuor absunt ab Urbe ad dynastam, in cujus patrocinio latent, ire compellerent. 17. Quapropter, multorum mensium morbo ex frigore et labore contracto, denique medicorum sententia desperare de salute sua jubetur. Ille ridere ac medicos insanire dicere, se enim tum ipsis, tum liberis suis superstitem fore. 18. At dum his vocibus dicta medicorum eludit, linqui animo visus est atque interclusus spiritus ita arte meare ut omnem plane sensum effugeret. Omnia quae solent esse in mortuis signa aderant: pallor oris, corporis totius rigor, nullus sensus. 19. Ergo tanquam mortuo funus curatur ab uxore, cui nihil longius videbatur quam dum cadaver illud domo efferretur. Nam saepe ob impotentiam viri non solum appellabatur superbius, verum etiam pulsabatur acerbius; tamen ne in sermonem hominum vituperationemque veniret, non solum lacrimis sed etiam sumptu, ut pauperculae mulieris facultates ferunt, opinione sua extinctum supremo mandavit officio. 20. Advocatis igitur libitinariis, mortuus effertur, in conditorio collocatur, ostium conditorii praecluditur. Vix dies unus intercesserat ab eo die ex quo fuerat sepultura affectus, cum interclusa anima ad vitae officia rediit, experrectusque non una amplius nocte se cum uxore sua cubasse existimavit. Elatoque paululum capite, veniens ab ostio conditorii non bene praeclusi tenue nescio quod lumen accepit ac leviter cubito recens ibi positum mulieris cujusdam cadaver impellens: 'Heus, inquit, Milphidippa, (nam id uxori ipsius est nomen), surge, atque aperi fenestram.' 21. Cui nihil Milphidippa respondit. Tum iterum: 'Heus, inquit, erisne hodie evigilatura? Jam hora sumendae potionis a medico indicta praeteriit.' Sed surdo fabulam narrabat. Quamobrem commotus: 'Quid est hoc? ait, numne ad mortuos loquor? At foeminam vide! Antea cum valebam, semper ante lucem experrecta, mihi somnum excutiebat, nunc cum nihil opus est somno in eo tota defigitur.' 22. Sed cum lectulus ille solito sibi durior videretur, conatus est in alterum latus procumbere, ubi alterum hominis mortui cadaver offendit, quod quempiam uxoris suae moechum esse suspicatus, 'Facinus indignum'! exclamat. 'Pessima ista mihi ante oculos atque adeo in eundem lectum amatorem suum adduxit! Quid faceret si me extinctum sepulchrum aliquod tegeret? Et quo me turpius irrideat, simulat dormire.' 23. Elatusque iracundia, 'Mox, inquit, experiar, an suscitare te possim,' arreptoque altero ejus crure, coepit eam hac illac impellere. Sed vix crus illud in manus sumpsit, cum a reliquo corpore totum avellit atque distraxit. Quo facto teterrimi odoris foeditate percussus, plane vehementer exhorruit. 24. Quocirca manibus explorans quaerensque quae circa se essent, diligentius neque aliud nisi tabularum frusta atque ossa mortuorum attingens, tum demum agnovit quorum consederit arvis
Cf. Verg., . IV IV 39: "Nec venit in mentem quorum consederis arvis."
, atque, 'O me miserum! inquit, sepultus sum vivus. Aperite aliquis conditorium istud actutum!'


Sed miser ignaras nequidquam haec dixit ad auras,
Quae nullas audire queunt nec reddere voces.

25. Verum, sive deus aliquis eum respexit, sive casus adjuvit, in diebus paucis, quibus haec acta sunt, bajulus quidam moritur atque in illud idem conditorium infertur. Sed aperto a vespillonibus ostio, clamare qui intus erat coepit: 'Afferte mihi prandium; nam tertium jam diem sine alimento traho.' 26. Ad quam vocem exterriti tum vespillones, tum libitinarii, tum pollinctores, abjectis cereis relictoque cadavere, fugae quantum potest sese mandarunt. Non cessabat ille majore vocis impetu, ut inde extraheretur, clamare, atque 'Ubinam gentium, inquit, sumus!
Cic., . I 9:"Ubinam gentium sumus?"


Quod genus hoc hominum, quae gens tam barbara morem
Exercet? Vivi prohibentur munere lucis?

27. Vel miser hic bajulus fortasse invitavit sese in popina plusculum; quamobrem in somnum delapsus, antea quam crapulam exhalavit pro mortuo ad sepulchrum abstrahitur.' At illi, ubi paululum a timore animum receperunt, revertuntur et cum eo tanquam cum infernis monstris prodigiisque loquuntur. 28. Quibus ille: 'Luditis me, inquit; ego vivo et esurio.' Et cuncta ordine narravit. Qui, habita dicenti fide, extractum inde et cibo ac potione refectum domum ad uxorem reducunt, quae utrum majore admiratione vel odio corripienda sit in incerto est. Nam illuc isse virum rata, unde negant redire quemquam
Cat. III 12.
, alium ex sententia sua sponsum sibi delegerat." 29. Hic locus erat interpellandi: "Quam, inquam, illa cuperet ut eodem modo mortuorum hic funera curarentur quo Romae curantur, ubi eorum corpora ardentem in rogum conjiciuntur! Non aedepol nunc illa post funus virum suum domum redeuntem aspiceret." 30. "Credo, ait, si hic mos iste vigeret, ipsa rogum incendisset ac suis virum manibus in ignem intulisset; tum, quo omni plane metu solveretur, collectos cineres in profluentem
Cf. Cic., . II 149:"dum culleus (III) in profluentem deferretur".
aliquem conjecisset. Atque quod ejus est in virum odium, audire eam videor se macerare, invenustam dicere, ac tantum ferundis miseriis natam queri." 31.Tum ego: "Si, inquam, apud vos mortui reviviscunt, jam nemo sit quin malit hic pauper vivere quam alibi regnum obtinere. Equidem, quod ad me attinet, non uspiam velim vitam exigere." 32. Qui ait hoc iis tantum contingere, qui Cocytum nondum transmiserint. Nam qui alteram ejus amnis ripam attigerint, una cum spe redeundi simul cogi omnem hujus lucis memoriam amittere. His actis, illum cum risu dimisimus, nos ad perlustranda cetera urbis loca perreximus.