Eudemia


Eudemia
By Iani Nicii



Latin Colloquia Collection Table of Contents



Praefatio

JANI NICII ERYTHRAEI EUDEMIA LIBER I

LIBER II

LIBER III

LIBER IV

LIBER V

LIBER VI.

LIBER VII

LIBER VIII

LIBER IX

LIBER IX.2

LIBER X


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the . This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

 

LIBER VI.

I. 1. Postquam aurora illuxit, lecto surreximus et cum abeundi tempus instaret, profectionem adornare instituimus. Itaque lineas vestes ac laneas emimus. Ad haec, ne eodem ac remiges vino uti ac nautico pane semper vesci nobis esset necesse, vina optima, siligineos panes, pernam, laridum, sumen, farcimina atque alia id genus edulia congessimus. 2. Relinquebatur zona pene inanis a pecunia, re adeo iter habentibus necessaria. Haec quoque data est opera a nobis ut impleretur. Quocirca smaragdos, chrysolithos, adamantes, margaritas et alias ejusmodi gemmas, quas Roma detuleramus, habere venales coepimus. 3. Quibus inspectis, Gallonius: "Meae, inquit, erunt partes efficere ut quanti plurimi isthaec vendatis. Nam eorum precia, quae Romae fortasse ob eorum numerum jacent, hic ad summum hominum luxuria cupiditasque perduxit. Etenim tota haec insula, ut vino, olio, tritico, auro et argento abundet, ab his tamen deliciis sane nuda est et vacua et raro huc mercatores commeant cum ejusmodi mercibus. 4. Sed opus est conciliatore aliquo, qui emptorem adducat. At ego dabo vobis intercessorem, quo omnes ad ejusmodi venditiones utuntur. Sed properato opus est ut eum domi opprimamus." Nos dicto audientes, addimus gradum. 5. Sed properantes Aridi academici servus offendit ac "Salvere te, inquit, jubeo, Galloni. Quo te agis? Quid sibi vult ista tua tam praepropera festinatio?" "Ad aedes, inquit, Zanchae, vicini tui (id enim proxenetae illi erat nomen), me confero. Ita nunc subito objectum est mihi negocium ut eo convento opus sit." 6. "At volo te, ait, itineris hujus laborem lucri facere; non est domi. At si tantopere conventum eum expetis, quid meream, si ostendero ubi parvulo labore nullo errore reperias?" "Cedo, inquit Gallonius, ubi sit, neque occupatis moram injicias." 7. " Reliqui eum nuper, ait, in officina Natalicii aurificis, ad medium Ianum. Sed rectius feceris si placide ambulaveris neque te ob hanc causam ruperis. Nam illum audivi, cum diceret se multas horas ibi futurum, Pamphilo operam daturum qui uxorem duxit." 8. "Quid ais? inquit Gallonius; Pamphilus uxorem duxit?" "Certe, ait ille, et quod magis mireris, fabri lignarii filiam in matrimonio sibi conjunxit. Sed rem omnem ex ipso comperies; nam palam omnibus narrat." 9. "Habeo tibi, inquit Gallonius, magnas gratias. Sed quo iter est tibi cum his tabellis quas gestas?" "Defero eas, ait, ad Thersippum dynastam, quem herus meus invitat in villam, quam habet in agro qui Cinnus vocatur. At licet eas tibi legere si velis. Sunt enim versibus scriptae, neque praeterea arcanum aliquod continent." 10. "Libenter" inquit Gallonius, acceptasque mihi tradidit. Quas attente dum perlego, Aemilius in pugillaribus quae habebat ad manum, exscripsit.


Thersippe, et studiis et meritis potens,
Incessanti adhibe vim sapientiae,
Ac te respiciens, qua strepitantibus
Humet Cinnus aquis, impiger advola.
Quid curis animum solvere parcimus?
Ut gestit volucris, functa laboribus,
Silvarum in viridi ludere vertice,
Sic constricta diu mens volitare amat,
Non implexa operum nexibus arduis.
Illic non lapide alta extruitur domus,
Non auro paries, non laquear nitet,
Sed parva atque habilis temporibus casa
Cf. Hor., C. II 18: "Non ebur neque aureum / mea renidet in domo lacunar...."

subsidit, viguit cum probitas magis.
Te virtus facilem reddidit et potes
Aequus delicias ferre potentium,
Despectamque inopum pauperiem pati.

11. Has ego litteras semel iterumque perlectas reddidi servo, qui tradiderat. Qui valere jussus, persecutus est iter quod susceperat. Nos pedetentim ac placide ex illius consilio petere Ianum coepimus. 12. Sed in eundo libuit mihi percontari ex Gallonio, quid hominis hic Thersippus esset. Num litteratus, cui docti homines scriberent, num ruris amator, qui villarum amoenitates persequeretur. "Atqui, inquit Gallonius, hic est vir, suo judicio valde sapiens, sed aliorum existimatione non stultus. Praestat ingenio, notitia antiquitatis, juris civilis scientia. 13. Verum haec ille majora multo existimat esse quam quanta in ipso existant. Nam facie, vultu, admirando irridendoque persuadere conatur in ejus labris eloquentiae deam haerere, atque in ipsius pectore iurisprudentiam tanquam in arce regnare. 14. Attamen litteratis juris, qui honoris eum causa sectantur, praebet se benevolum et amantem, sed ejus haec in illos voluntas tantum intra verba concluditur, ac raro vel nunquam ad facta digreditur. Et vix unus aut alter invenitur, qui ejus auctoritate vel gratia ad divitias honoresque pervenerit. 15. Sed eccum, ipsus adest, atque ille est quem gestatoria inclusum sella deferri videtis." Erat aestas summa, calores maximi, et tamen sella ferebatur ita ab omni parte clausa, ut nihil esset ad omnes cujusvis aurae vel levis incursus magis munitum ac tectum. Solum ad accipiendam lucem binae hinc et illinc et in fronte fenestellae, crystallis tamen obductae, patebant. Ipse vero, multis sibi caput velis devinxerat ac pallio corpus diligenter involverat. 16. Nos exquisitam hominis diligentiam in frigore propulsando mirati, ac prope medium Ianum emensi, eo loci devenimus ubi proxeneta ille dictus est esse, atque eum invenimus medium inter duos sedentem cachinnos effusissimos edere. Prior occupat Gallonius ac salvere eum jubet. Gemmas explicat atque emptorem ut inveniat rogat. 17. Ille in manus sumit, inspicit, laudat et: "Commodiorem, ait, hominem et adventum non vidi. Nam hodie instruendus est mihi Pamphilo mundus muliebris, quem mittat uxori quam duxit." "Audivi, inquit Gallonius, ac miratus sum adolescentem adeo locupletem ac nobilem ad eam humilitatem descendisse ut fabri lignarii filiam pro uxore velit habere. Tantane hodie conditionum penuria laboratur?" 18. "Ita, inquit Zancha, sese res habet. Fieri aliter non potuit; vis eum coegit." "At quae vis, ait Gallonius, cogit ut quam nolis accipias?" "Res est ridicula, inquit ille, ac modo istis narrare occeperam." "Repete, nisi molestum est, ait Gallonius, nam gestio audire." "Date igitur operam," inquit.