Pau.
Quis hic scolaris est quem huc aduenientem conspicor? Eurialus certe est.
Heus, heus, Euriale!
Eur.
Quis me vult?
Pau.
Ades huc, Euriale.
Eur.
Quid me vis?
Pau.
Aliquid noui, scio, quod et te maioreminmodum delectabit.
Eur.
Ede, si quid habes, te vehementer rogo.
Pau.
Nisi mihi quidpiam nunc dederis, te vel breui esse daturum promiseris, non edam.
Eur.
Quod tibi modo dem aut posthac me daturum esse pollicear, scio profecto
nihil. Si quid mihi esset, darem, Hercle, lubens. Numquid bene meritussum de
te hoc vt mihi diceres?
Pau.
Pro veteri amore erga me tuo id tibi memorabo. Sed ne cui dixeris; mihi vt
spondeas volo.
Eur.
Quid est? Eloquere mihi. Nulli prorsus idem esse dicturum profiteor.
Pau.
Accepi nos hodie libertatem habituros.
Eur.
Nugas garris.
Pau.
Vera loquor.
Eur.
Nimium libenter audio sermonem hunc tuum; saltem vera narrares, nihil mihi
edepol foret iucundius auditu.
Pau.
Si scires vnde id acceperim, dubitares minime.
Eur.
A quo id accepisti, mi Pauline? Dicito mihi, te obsecro.
Pau.
A Pamphilo qui, vt ipse nosti, magistro nostro vtitur valde familiariter.
Eur.
Credin’ sibi?
Pau.
Quid non credam? Haud mihi mentitus est vnquam.
Eur.
Falsiloquus est. Nam me sepenumero fefellit.
Pau.
Mirum. Me nunquam adhuc ludificatus est. Scin’ cur sibi crediderim?
Eur.
Cur?
Pau.
Id, ne cui diceret, magistrum prohibuisse aiebat.
Eur.
Iam mihi apud te fides est. Bene est. Sed quid nos facturi sumus?
Pau.
Abibo.
Eur.
Quorsum?
Pau.
Domum.
Eur.
Quid negocij tibi domi est?
Pau.
Sunt mihi globuli in armario. Illos huc feram tecum vt ludam.
Eur.
Mane, mane pocius.
Pau.
Quam ob rem?
Eur.
Tardiusculus es. Prius quam reuerteris, aliquot peregissemus ludos.
Pau.
Quid ais, fatue?
[ 3 ]
Qui cum mihi ludendum est cum globuli me deficiant?
Eur.
Eccum Petronium, is multos habet in marsupio globulos, decem et octo vendit
pro obulo. Hos emito potius. Longum nimis iter est ad patrias edes.
Pau.
Recte quidem suades, sed nullus mihi obulus est. Ibo igitur, sed ne abeas
priusquam ad te venero. Operire me, hic iam adero.
Eur.
Operiar, sed quid cessas migrare? Propera ire, et reuertere quam primum. En
baccalarius iam venit latinum expositurus et remissionem daturus. Hic ego
cum Petronio tantisper manebo dum redieris.
Petr.
Quid hic nunc agimus?
Eur.
Que tu vis volo.
Petr.
Sero fortasse redibit Paulinus.
Eur.
Estimabat quidem se mature satis esse affuturum. Sed longe eum sua fefellit opinio.
Petr.
Ludamus interea temporis.
Eur.
Vt lubet.
Petr.
Depone duos globulos. Totidem ipse ponam.
Eur.
Faciam. Sed quis nostrum incipiet.
Petr.
Incipe tu, ego sequar. Optime est. Heus tu!
Eur.
Quid vis.
Petr.
Aspice quam bene tangam prime linee globulum.
Eur.
Quid te jactitas? Res ipsa indicabit quid possis.
Petr.
Iam experire quid valeam.
Eur.
Ah! ah! he! Nequeo, Hercle, ah, ah, me risu meo moderari.
Petr.
Quid rides adeo?
Eur.
Eam ob causam quod prime linee tetigisti globulum.
Petr.
Facile est irridere quempiam. Ne ride nimium, te oro. Caueto mihi ipse
ridendus venias. Extorque modo vt videam quantum tu artis habeas.
Eur.
Saxeum tuum tangam.
Petr.
Si videro, credam.
Eur.
Primum, fateor, ludum lucratus es. Alterum proculdubio non lucrabere. Sed
Paulinus iam redit: operiamur donec aduenerit vt tres nostrum ludant
pariter. Vulgare enim prouerbium est: quo numerosior sodalitas, eo maior felicitas.
Eur.
Probe ais. Id et mihi vehementer placet. Dudum optatus aduenis, Pauline.
Alterum iam ludum incepturi te expectamus.
Pau.
Actum bene est. Ludam vna vobiscum quam lubenter. Multum mecum attuli globulorum.
Eur.
Ob id quia sciuimus te esse allaturum, prestolati sumus. Minuam tibi numerum globulorum.
Pau.
Mihi forsitan sors mage arridebit quam tibi.
Eur.
Experiamur igitur vicissim vter nostrum sit melior. Sinite me ergo primum
extorquere globulum.
Petr.
Sino hac lege vt te sequar.
[ 4 ]
Pau.
Non assentior secundus vt sis
Petr.
Cur non, mi Pauline?
Pau.
Rogas? An nescis nouissimum deteriores semper in ludo habere partes?
Petr.
Morem mihi gere; te iterum atque iterum rogo.
Pau.
Non geram. Tam mihi meum lucrum quam tuum tibi charum est.
Petr.
Fac, amabo.
Pau.
Quid obtundis? Semel dixi tibi me id non esse facturum. Quid opus est multis?
Et ipse mauelim esse primus. Vetus enim illud et populare verbum est: tunica
pallio est propior.
Petr.
Penitebit te (crede mihi), penitebit te plurimum, quod mihi, pro hac dumtaxat
vice, non fueris obsecutus! Ego etiam tibi posthac nulla in re auscultabo.
Pau.
Fac vt lubet.
Petr.
Vltimus ne fias, lucro bene circumspicito.
Pau.
Quid ad te? Si quidpiam perdidero, nihil penitus damni tibi inde accidere poterit.
Petr.
Recordare saltem quid tibi dixerim. Incipe, Euriale!
Eur.
Duos Hercle, pariter tetigi!
Petr.
Non duos.
Eur.
Non vides a loco ambos esse amotos?
Petr.
Ventorum spiramine amoti sunt, non tactu tuo.
Eur.
Fateare verum! Pauline, vidistine?
Pau.
Fateor, vidi.
Petr.
Quam falsus es.
Pau.
Sic est.
Petr.
Quid ais, nugator? Censes ne me tecum esse?
Eur.
Tace modo, tace. Sat habes litigij pro vno globulo. Aperi oculos et perspice
sane. Iam tercium tangam.
Petr.
Reris me esse daturum tibi hunc?
Eur.
Quid ni? Nam Paulinus mihi testis est quod lucratus sum.
Petr.
Mihi eque ac sibi credendum est.
Eur.
Quid tum me vis facere?
Petr.
Vnum quem tetigisti vt obserues. Alterum vero vt deponas.
Eur.
Rursus deponam? Male sane essem id si facerem.
Petr.
Nisi feceris, auferam tibi omnes.
Eur.
Vnum etiam mihi vt auferas caueto cum tuo magno malo.
Petr.
Minaris? Quid mihi facturus es, furcifer, si abstulero? Me forsitan dabis
neci? Non eneca me hodie. In crastinum vsque mihi vitam vt faueas, te etiam
atque etiam per clementissimum oro Deum.
Eur.
Noli me lacessere. Tibi suadeo.
Petr.
Sine me adhuc pauxillum viuere.
Eur.
Iterum te moneo molestus ne sis.
Petr.
Inhibebis forsan ne quidquam eloquar.
Eur.
Nisi tacueris, cohibebo tibi os impudens!
Petr.
Si aliquid habes audacie, digito parumper tangito miser.
Eur.
Qua me causa verberas?
Petr.
Quia mihi libitum est, ex merito etiam tuo.
Eur.
Ohe! Hei! Memento. Huius facti penitebit.
[ 5 ]
Petr.
Iam lachrimas, omnium audacissime! Siccine mihi os cohibuisti. Adsitis
iuuenes, adsitis! Ancilla lachrimat!
Pau.
Id ne pudet te quod tam cito luges? Siste lachrimas, Euriale. Venito vna
mecum ad baccalarium, qui, posteaquam rem sibi omnem vt acta est
narrauerimus, virgis eum cedet.
Petr.
Ite in malam crucem sed mihi persuadeo baccalarium, qui me plurimum et
dilexit semper et amauit, non esse facturum omnia pro arbitratu vestro. Esto
me accusaueritis. Quo me pacto excusem noui optume. Nunc domum eo, ibidem
dum hec e memoria exciderint permansurus. Vos ite, accusatum ite! Parui enim
facio delationem vestram.