Latinum Ydeoma Magistri Laurentij Coruini Nouoforensis ab innumeris fere mendis quibus antehac scatebat penitus exemptum.


Latinum Ydeoma Magistri Laurentij Coruini Nouoforensis ab innumeris fere mendis quibus antehac scatebat penitus exemptum.
By Laurentius Corvinus
Lipsiae Melchior Lotter 1506


Latin Colloquia Collection Table of Contents



Latinum Ydeoma Magistri Laurentij Coruini Nouoforensis. Ab innumeris fere mendis quibus antehac scatebat: penitus exemptum.

Latinum Ydeoma Laurentij Coruini Nouoforensis, et loquuntur in primis scolares de libertate eis danda.


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using manifest typing errors have been reformed.

Latinum Ydeoma Laurentij Coruini Nouoforensis, et loquuntur in primis scolares de libertate eis danda.

 

Scolaris sic petat introitum scolarum.

Venerabilis domine magister, doctrine capessende gratia me sub vestram contuli presenciam. Qua propter mihi vt sub eruditione vestra esse queam fauete, vos non oro solum sed etiam obsecro. Polliceor me omnia que probum decent scolarem summo semper studio esse facturum.


Humanissime domine rector, bonarum arcium percupidus huc concessi doctrina vestra doctior euasurus. Quam ob rem me scolastico vestro cetui vt anumeretis maioreminmodum peto. Que me facere volueritis omnia studiose diligenterque exequi curabo.


Colende vir, discendi studio huc veni ea propter per clementissimum vos oro deum vt scolas vestras consensu vestro ingrederer. Que vos vestrosque velle intellexero faciam omnia quamlubenter.


Obseruande vir, sub conspectum vestrum me recepi eruditionis gratia. Quare me in numerum scolarium vestrorum vt suscipiatis maximopere rogo. Iussa vestra capessam, me quoque artibus ipsis [ 27 ] opere plurimun esse daturum promitto.


Perdocte vir, scientie auidus huc veni aliquid etiam doctrine vestre accepturus, quare si me in scolastici cetus ordinem acceperitis, nihil mihi gracius accidere existimarem. Quod vt faciatis vos vehementer rogo. Spondeo vobis et vestris collateralibus morem semper esse gesturum.


Scolaris recessurus sic petat fauorem abeundi.

Obseruande preceptor, visum est parentibus, ipse quoque apud me constitui, vt hinc me alio conferrem. Humanitatem igitur vestram oro vt vestro consensu abire possem. Immortales vobis et ago et habeo gracias pro beniuolentia erga me vestra. Quam licet nondum aliquo meo exequaui merito, me tamen vobis quoad vixero promitto esse obsecuturum.


Placuit parentibus vt ad Academiam Cracouiensem concederem. Cum itaque pro eruditione vestra gracias non sim relaturus, immortales tamen ago, agam dum viuam.


Genitor meus mihi prescripsit patrios penates vt reuisam, mille igitur vobis sint gracie, pro cura diligentiaque vestra mecum habita. Cui licet eque nullo etiam munere sum responsurus. Deum tamen spondeo me pro vestra bona valitudine semper esse exoraturum.


Quamuis id diligentie quod mecum habuistis non meruerim, dignitas tamen vestra speret se a pientissimo deo sat mercedis esse accepturam cui vt vos diu incolumen vos seruet indies supplicabo.


Vne mihi a parentibus allate sunt littere domum vt veniam quamprimum. Quid cause sit perspectu mihi non est, vos ideo vehementer rogo vt vestro fauore hinc abeam et pro vestra in me beniuolentia graciam vobis habeo singularem. Me quoque perpetuo vobis obsequio, vbicunque terrarum fuero, vobis obstrictum esse profitebor.


Abiturus sum hinc aliorsum. Quare magnopere vos rogo abicioni me non desit vester consensus et, licet pro vestra mecum opera non sum vobis satis facturus, me tamen promitto nullum etiam diem quo pro salute vestra deum non exorem esse pretermissurum.


Impressum Lipsie, per Melchiorem Lotter, anno domini M.CCCCC.VI.