De Bello Civili


De Bello Civili
By C. Julius Caesar
Edited by: Renatus du Pontet

Oxonii e Typographeo Clarendoniano 1901



Perseus Documents Collection Table of Contents



C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Primus

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Secundus

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Tertius


Funded by The Annenberg CPB/Project

C. Iuli Caesaris Commentariorum De Bello Civili, Liber Primus

 

Ch. 87 [sect. 1]

Caesar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur. addit etiam, ut quid quisque eorum in bello amiserit, quae sint penes milites suos, iis qui amiserant restituatur; militibus aequa facta aestimatione pecuniam pro his [sect. 2] rebus dissolvit. quascumque postea controversias inter se milites habuerunt, sua sponte ad Caesarem in ius [sect. 3] adierunt. Petreius atque Afranius cum stipendium ab legionibus paene seditione facta flagitaretur, cuius illi diem nondum venisse dicerent, Caesar ut cognosceret, postulatum est, eoque utrique, quod statuit, contenti [sect. 4] fuerunt. parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi iussit, ut non longo inter se spatio castra facerent, eique [sect. 5] negotio Q. Fufium Calenum legatum praefecit. hoc eius praescripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars exercitus dimissa est.