Phil.
Vultisne proficiscamur animi gratia Boloniam, quae est ad Sequanam?
Misip.
et Miso.
Misppus, etc. Licuit hoc loco nomina
haec Graeca Latinum exponere, ita sunt apta interloquentium personis:
Misippus, osor equorum. Philippus, equorum vel equitandi amicus;
Misospodus, penultima longa, ignavus, et industriae osor: Planetes,
vagus, erro, viator. Sequana, fluvius est Parisios interfluens. |
Nihil malumus, die praesertim sereno, et a ventis silenti, tum etiam in
nostro paedagogio feriato.
Phil.
Cur non est vobis operarius?
Misip.
Quia Pandulphus madefacturus est hodie ingenti prandio Magistros omnes in
honorem laureae suae magistralis.
Plan.
Vah quantum potabitur!
Miso.
Multo plus sitietur.
Phil.
Ego habeo asturconem.
Misip.
Et ego equum meritorium, conductum de lusco impostore.
Miso.
Ego et Planetes vehemur rheda: reliqui, si videtur, vel pedestres sequentur
nos, vel vi brachiorum agent cymbam contra cursum amnis.
Plan.
Immo equis trahetur.
Miso.
Ut erit cordi, nam nobis pedestre
iter magis placet.
Phil.
Eja puer, fraena equum meum, et insterne. Quid malum, manno indis lupatum?
Orna potius fraenulo illo levi cum bullis.
Puer
Hui, nec oream
habet, nec aureas.
Phil.
Si scirem quis fregisset, ego illi frangerem.
Misip.
Quid tu nunc dices concitatus?
Phil.
Panem in coena. Accipe unde poteris, accommodato.
Puer
Scilicet in mediis paedagogiis quaeris tu vel equos, vel equorum
ornamenta.
[ 311 ]
Phil.
Supple igitur quae desunt ex hoc fune.
Puer
Erit deforme.
Phil.
Abi insane, quis videbit extra urbem?
Puer
Antilena
est dissuta.
Phil.
Sarcias ligula astrictoria aliqua.
Puer
Non habet postilenam.
Phil.
Nec est opus.
Plan.
Magnum equitem, et exercitatum! delabetur ephippium ad collum, et effundet te
equus supra caput.
Phil.
Quid ad me? Lutosa est magis via, quam lapidosa: inficiar coeno, non
cruentabor. Sed si haec omnia apparanda, non hinc discedemus ante vesperum,
adduc equum qualicunque ornatu.
Puer
Paratus est, conscende: ah quid agis? Pedem dextrum ponis priorem in stapeda.
Phil.
Utrum ergo?
Puer
Sinistrum, et habenas sinistra manu rege: dextra cape hanc virgulam, quae
erit pro calcaribus.
Phil.
Non indigeo, calcanei erunt mihi vice calcarium.
Puer
Jubellium Tauream videtis
Jubellium Tauream etc.
Non defuit praeceptor quidam, qui cum horum verborum sensum non
intelligeret, coepit excussores in jus vocare, quod litteram
corrupissent. Quare sic emendandam praecipiebat: Rubellum taurum
videtis, et qui cum hoc congressus est, asellum: pugnam nescio quam
inter taurum nigrum, et asellum, suaviter et cum audientium plausu
confingens.Jubellius igitur cognomine Taurea, longae Campanorum
fortissimus eques, Claudium Asellum civem Romanum, equestri gloria sibi
parem, in singulare certamen provocavit. Quorum pugnam narrat Livius in fine fere tertii libri tertiae Decadis;
apud quem non Asellam, sed Asellum legimus. |
, aut qui cum hoc est
congressus, Asellam.
Phil.
Apage historias in procinctu, ubi reliqui?
Puer
Ite, ego comitabor vos pedester.
Misip.
O equum molestissimum succussatorem
! ossa mihi omnia contuderit,
priusquam perveniamus in oppidulum.
Phil.
Quid malum est stratum istud tuum? Clitella est, ut puto.
Misip.
Paulo minus.
Phil.
Quanti, quanti?
Misip.
Numis Turonensibus quatuordecim.
Phil.
Equum ipsum cum suo victu, et vestitu tanti non emerim, nec videtur mihi
equus vector, nec ephippiarius, sed jumentum clitellarium et jugale aut
dorsuale, animadverte
[ 312 ]
quaeso, ut passim caespitat; vel in
chartam, aut in latum culmum impingeret.
Misip.
Quid tu de eo dicis? Pullus est adhuc. Sed garrias quae voles, vides tu hunc
equum? Is qualis qualis est, me vehet, aut ego illum.
Puer
Ungulam habet tenerrimam miser.
Phil.
Quid admonuit te tam accurate unoculus, cum tibi eum insterneret?
Misip.
Rogavit verbis amantissimis, ne duo insideremus equo, alter in strato, alter
super clunes, et ut in equili diligenter ei substernerem.
Puer
Nimirum eget misellus, qui latera habet nudata a carne.
Phil.
Quid agitis vos? Non ascenditis in rhedam?
Plan.
Probe mones, rhedarius petit nunc altero tanto plus, quam quanti eramus pacti.
Phil.
Cum rhedariis est vobis res, et cum naviculatoribus? Facile conficietis
omnia, et ex animi sententia. Genus hominum est mite, mansuetum, come,
urbanum, pium. Rhedarii sunt faex terrae, naviculatores faex maris, date
illi dimidium ejus, quod plus poscit.
Puer
Quotam esse jam horam censetis?
Phil.
Ex sole conjicio esse ultra decimam.
Puer
Appetit jam meridies.
Phil.
Ita ne? Heus Misippe, eamus: sequatur qui poterit. Invenient nos ad Galerum
purpureum, ea est taberna diversoria sita contra regiam pyramidem, non
procul a domo Curionis.
Misip.
Qua egrediemur?
Phil.
Per portam Marcellinam, ad dextram, simplici via, et directa.
Misip.
Immo teneamus hanc semitam, via jucunda et placida.
Phil.
Minime vero: nihil commodius ac tutius quam via regia, nam transversis
itineribus amittemus comites: praesertim quod trames ille, nisi me fallit
memoria, est valde sinuosus, et ambagiosus.
Misip.
Qui sunt isti hastati? Videntur milites ex istis mercenariis.
Phil.
Quid agendum?
Misip.
Revertamur ne nos spolient.
[ 313 ]
Phil.
Progrediamur; nam facile evademus eos cursu equorum per campos.
Misip.
Quid si gestent tormenta manuaria?
Phil.
Nihil tale cerno, sed solas sarissas.
Misip.
Accede propius puer.
Puer
Quid rei est?
Misip.
Non tu vides illos Germanos?
Puer
Quos?
Misip.
Illos huc venientes adversum nos.
Puer
Plane sunt Germani, sed Parisienses, rustici duo cum suis baculis.
Misip.
Profecto ita est: bene sit tibi, animam mihi et vitam reddidisti. Sed ubi
Misospodus et Planetes?
Puer
Rhedarius iratus, quod non quantum postulaverit accipiat, duxit eos via
salebrosa: equi dum magna enituntur vi rotas in alto coeno haerentes
extrahere, temonem et helcia
confregerunt: tum canthi revulsi sunt cum clavis, et ipse
rotam sufflaminaverat imprudens, bili excaecatus: nunc ea reficit
stomachabundus, et convicians divis omnibus, vectores quoque diris devovens atrocissimis.
Phil.
Quae capiti illius sint.
Puer
Puto eos rheda relicta transituros in sarracum, quod sine onere habet iter
Boloniam. Glaucus et Diomedes ingressi erant in scapham quandam, sed nautae
negant se hoc vento posse remis aut contis agere navigium: equos helciarios
narrant omnes esse occupatos, nescio qua materia
vehenda; ita nondum religarant prymnesium.
Phil.
De naulo nihil novi?
Plan.
Nihil prorsum.
Phil.
Mirum est, sed conjicio quid futurum sit, non pervenient illi Boloniam ante
serum diei.
Misip.
Quid tum? Sumemus diem crastinum totum ad reficiendum animum. Aspice ut
fluviolus ille leniter labitur: aquae plane crystallinae inter scrupos
aureos: quam jucundum murmur? Audis lusciniolam, et carduelem? Profecto
territorium hoc Parisiense amoenissimum est.
[ 314 ]
Phil.
Quod spectaculum potest esse huic par? Quam placido agmine fluit Sequana? Ut
fertur navicula illa plenis sinibus, et secundo vento? Mirifice his omnibus
redintegrantur animi. O pratum miro artificio vestitum!
Misip.
Nempe ab admirabili artifice.
Phil.
Quam suavem odorem eructat?
Misip.
Hac, hac ad sinistram flectito, ut vites coenum tenacissimum, in quo
gradarius tuus statim unguem amitteret. Quam contrarius hic campus suo
vicino, obsitus situ, squalidus, cariosus, horrens petris, et spinis armatus?
Puer
Non vides esse agrum ruderatum ex villae ruinis? Et alioqui frumentarius est.
Hiberno pulvere, verno luto, magna farra Camille metes.
Phil.
Quaeso cantilla versus aliquot, ut soles.
Misip.
Placet.
Felix ille animi, divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco
Sollicitat, non fastosi mala gaudia luxus:
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae.
Phil.
Versus facetissimos et gravissimos, cujus quaeso sunt?
Misip.
Non agnosti?
Phil.
Non.
Misip.
Angeli Politiani.
Phil.
Vetustiores putavi, et habent gratiam antiquitatis. Suspicor nos deerrasse.
Misip.
Heus bone vir, qua itur Bonoliam?
Rust.
Aberrastis: obvertite canteria vestra ad bivium illud, et tenete viam quam
rodit flumen, ea vos non sinet falli, recta est et simplex usque ad vetustam
quercum, inde ad manum hanc vos praecipitatote.
Misip.
Habemus gratiam.
Rust.
Ducat vos Deus.
Misip.
Mallem currere, quam sic ab equo isto concuti.
Phil.
Tanto coenabis avidius.
Misip.
Immo non potero coenare delassatus, et confractus toto corpore: citius
quaeram de lecto quam de mensa.
[ 315 ]
Phil.
Sede conjunctis cruribus, non divaricatis: minus senties laborem.
Misip.
Hoc est feminarum, et facerem, nisi metuerem derisus, et sannas praetereuntium.
Puer
Siste parumper Philippe, dum hic faber ferrarius calcearit asturconem tuum,
cui excussa est solea dextri pedis.
Misip.
Quin potius moremur hic, ut clauso diversorio sub dio dormiamus.
Phil.
Quid tum? In aperto mundo, an non id praestabilius, quam in clauso? Gravius
esset quod incoenes.