Nep.
Vivitisne hic laute?
Pis.
Quid istuc verbi est? An lavamur? Quotidie manus ac faciem: et quidem crebro,
mundities enim corporis, et sanitati, et ingenio confert.
Nep.
Non id quaero: sed an edatis, ac bibatis ex animi vestri sententia.
Pis.
Nos non edimus ex animi sententia, sed ex palati sententia.
Nep.
Dico, an ut vultis.
Pis.
Maxime, nempe cum fame, et qui vult, edit: qui non
[ 295 ]
vult, abstinet.
Nep.
Surgitis a mensa famelici?
Pis.
Non omnino saturi: nec expedit; belluarum est enim expleri, non hominum:
Regem
quendam
sapientissimum narrant, nunquam sine appetitu accubuisse, nunquam surrexisse saturum.
Nep.
Quid editis?
Pis.
Quae habemus.
Nep.
Putabam vos esse, quae non habebatis. Sed quae sunt ista tandem, quae habetis?
Pis.
Molestum percunctatorem! Quae dantur.
Nep.
At quae dantur?
Pis.
Jentamus de mane sesquihora posteaquam surreximus.
Nep.
Quando surgitis?
Pis.
Fere cum Sole qui est dux Musarum, et aurora gratissima Musis. Silatum
nostrum est frustum panis
autopyri, et paululum butyri, aut fructuum aliquid, quales anni tempus
suppeditat. Prandium, olus coctivum, vel pultes in pultariis, aliquid
pulmentarii carnium. Rapa modo, modo brassica, amydum, Amydum, similago. Cruciabatur nimirum Ludimagister, quod in
Lexicis non inveniret Amydum, sed amylum, utrumque igitur idem est,
quanquam magis proprie amylum ab a et mule, vel mulos, quasi sine mola.
Conficitur enim ex tritico non molis, sed in aqua per aliquot dies
macerato, et lacte expresso quod flagranti sole exsiccatur, vulgo,
Almydon. In Baetica tamen, Anaxir, etiam dicitur, quo mulieres utuntur
ad linteorum dealbationem. De amydo vide plura apud Dioscoridem, lib. 2
cap. 92. Similago autem, quae eadem similia dicitur, genus item est
pultis, olim ex purissima farina tritici, nunc ex tritico ipso molis
parvulis contuso. A Baeticis, Acemit, a Valentinis, apud quos amylum, et
similago plurimum sunt in uso, Semola appellatur. Lege cap. 44 tertiae
quinquagenae Antonii Nebrisensis. |
similago, oryza: tum diebus
pisculentis lac serosum in gabatis, e quo fit butyrum expressum, injectis
aliquot turundis turundis panis: piscis recens aliquis, si sit in foro piscario
precii tolerabilis: sin secus, salsamentum probe maceratum, hinc pisa, aut
cicera, aut lentes, aut fabae, aut lupini.
Nep.
Quantum cuique ex his?
Pis.
Panis quantum avemus, obsoniorum quantum est satis, non ad explendum, sed ad
alendum. Amplissimas epulas alibi quaerito, non in schola, ubi ad virtutem
formantur animi.
Nep.
Quid bibitis?
Pis.
Alii frigidam et liquidam aquam, alii cervisiam tenuem; pauci, et
raro vinum, et bene dilutum. Merenda est, seu (si id mavis) antecoenium,
aliquid panis, et amygdalarum, seu avellanarum, ficorum aridarum, uvarum
passarum; aut si
[ 296 ]
sit aestas, pyrorum, aut malorum, cerasorum,
aut prunorum, cum vero animi gratia rus proficiscimur, tum edimus lac vel
liquidum vel coactum, caseum recentem, cremorem, lupinos lixivio maceratos,
pampinos et alia, quae villa suggerit. Coenae caput est, acetarium concisum
sale aspersum, irroratum oleo olivarum ex gutto, aceto etiam infuso.
Nep.
Quid? Oleo nucum, aut raparum?
Pis.
Apage, rem insuavem, et insalubrem; tum in lata paropside aulicoctia
vervecina,
jussulenta cum prunis passis, aut radiculis, aut herbulis, quae sint pro
intrito, interdum tucetum saporis scitissimi.
Nep.
Quo condimento?
Pis.
Fame, omnium optimo et sapidissimo; hinc certis diebus hebdomadis aliquid
assi, potissimum vitulinae, hoedinae interdum in vere: pro secunda mensa
raphani perpusillum, et casei non putris, nec veteris, sed recentis, qui est
quam vetus alibilior, pira, mala persica, cydonia. Diebus queis carne fas
non est vesci, habemus pro carnibus ova assa, aut frixa, aut elixa, singula
per se, aut in libum commista in sartagine, aceto, aut omphatio non tam
infuso, quam instillato: paululum interdum piscium, et caseo succedunt nuces.
Nep.
Quantum cuique?
Pis.
Bina ova singulis, et binae nuces.
Nep.
Quid? A coena nunquamne comessamini?
Pis.
Saepius.
Nep.
Quid quaeso? Nam id est suavissimum.
Pis.
Convivium Syri apud Terentium, aut aliquod aliud ex illis lautissimis
Athenaei, aut similium, quorum meminerunt historiae. Utrum censes nos porcos
esse, an homines? Qui ventriculi, quae valetudo sufficeret post quaternas
refectiones comessari? Heus tu, schola haec est, non saginarium, dicunt
etiam nihil esse perniciosius valetudini, quam bibere, cum statim sis iturus cubitum.
Nep.
Licebitne coenae vestrae interesse?
Pis.
Facile, modo venia petita a Praeceptore, quam scio illum daturum non gravate,
nam solet: alioqui pravae esset educationis ingerere te convivio Magistro
inscio, et qui te
[ 297 ]
adduceret, nihil aliud quam probrum, et
pudorem contraheret apud condiscipulos: mane paulisper. Magister, licebitne
cum bona tua venia puerum quendam mihi notum, adhibere nostrae coenae?
Mag.
Maxime; non erit molestus.
Pis.
Habeo gratiam. Hic quem vides gestantem mantele pro focali, est
architriclinus hujus hebdomadae, nam hebdomadarios habemus hic
architriclinos, ut reges.
Arch.
Lamia, quota est hora?
Lam.
Horas non audivi a tertia intentus compositioni epistolae. Florus melius id
norit, qui toto hoc pomeridiano tempore librum non vidit, neque chartam.
Flor.
Amicum testimonium, et apud Magistrum iratum valde utile! Sed qui potuisti tu
id animadvertere, immersus (ut ais) compositioni epistolari? Plane
malevolentia te coegit mentiri. Gaudeo profecto inimicum meum pro mendaci
haberi. Si quid me posthac voluerit calumniari, carebit fide.
Arch.
Non potero alicunde cognoscere de hora? Anthrax, transcurre ad Divi Petri, et
inspice horas.
Ant.
Index signat jam sextam.
Arch.
Sextam vero? Eja pueri agite, eja consurgite, abjcite libros, vel quo cervi
cornua
; parate mensas, insternite, apponite sedilia,
mantilia, orbes, quadras, panem; dicto citius volate, ne tarditati nostrae
Institutor succenseat. Prome tu cervisiam, tu hauri aquam de cisterna,
appone scyphos; quid istuc rei est? tam obnubilatos adfers? Refer in
culinam, ut famula eos fricet et extergat probe, quo sint nitidi, et fulgentes.
Pis.
Nunquam tu hoc perfeceris quandiu simiam hanc habebimus ministram culinariam,
nunquam audet fortiter confricare quae mundat, ita timet suis digitis, nec
abluit, nisi semel, et tepida.
Arch.
Quin admones de eo Praeceptorem?
Pis.
Satius est queri apud famulam atriensem, nam in ejus manu est mutare famulas
culinarias. Sed eccum Praeceptorem. Tu ipse perluito hos calices, frica
folio fici vel urticis,
[ 298 ]
arena,
aqua, ne quid hodie habeat Magister iure reprehendendum.
Mag.
Sunt parata omnia? Est aliquid quod nos remoretur?
Arch.
Nihil omnino.
Mag.
Ne postea facturi simus intervalla magna inter missus.
Arch.
Missus vero? Missum potius dixeris, et eum exiguum.
Mag.
Quid tu mussitas?
Arch.
Dico, ut assideas, esse tempus, et propemodum corrumpi coenam.
Mag.
Pueri abluite omnes manus et os. Vah, quod mantile! Qui hic se extergunt, ubi
mundantur? Curre, adfer aliud purius. Sedeamus more solito. Est is puer
conviva noster?
Pis.
Est, here.
Mag.
Cujas est?
Pis.
Flander.
Mag.
Ex qua urbe illius Provinciae?
Pis.
Brugensis.
Mag.
Recipe illum supra te. Expediat quisque cultellum suum, et purget quisque
suum panem si quid haeret vel cineris, vel carbonum in crusta. Sacret mensam
cujus est munus hac hebdomade.
Flor.
Pasce animos nostros Christe, caritate tua, qui benignitate tua alis vitas
omnium animantium, sancta sint Domine haec tua munera nobis sumentibus, ut
tu qui ea largiris sanctus es. Amen.
Mag.
Sedete, quantum licet, laxe, ne comprimatis mutuo, quandoquidem satis est
loci. Et tu habes cultellum, Brugensis?
Pis.
Prodigium, Flander sine cultello, et quidem Brugensis, ubi cuduntur optimi.
Nep.
Mihi vero cultello nihil est opus, dentibus frangam mordendo, vel digitis
buccellatim comminuam.
Hyp.
Ferunt illud de morsibus tum gingivis, tum candori dentium esse perutile.
Mag.
Ubi fecisti Latinae linguae tyrocinium? Nam non videris mihi prave institutus.
Nep.
Brugis, sub Joanne Theodoro Nervio.
Mag.
Viro diligenti, docto, probo. Brugae elegantissimae: nisi quod pereunt in
dies vitio plebis profusissimae, dolendum
[ 299 ]
est.
Quam pridem illinc venisti?
Nep.
Nudius sextus.
Mag.
Quam nuper coepisti studere?
Nep.
Abhinc annos tres.
Mag.
Non potest te profecto poenitere.
Nep.
Merito, nam et habui magistrum non poenitendum.
Mag.
Sed quid agit Vives noster?
Nep.
Dicunt eum agere athletam, non tamen athletice.
Mag.
Quid istuc rei est?
Nep.
Quia luctatur semper, sed parum fortiter.
Mag.
Cum quo?
Nep.
Cum suo morbo articulari.
Mag.
O luctatorem dolosum, qui primum omnium invadit pedes.
Hyp.
Immo lictorem saevum, qui totum corpus constringit. Sed tu quid agis? Quid
cessas? Videris huc spectatum venisse, non coenatum. Nemo vestrum attingat
pileum inter coenandum, ne quis capillus involet in patinas: cur non
tractatis hospitem comiter?
Mag.
Nepotule, praebibo tibi.
Nep.
Praeceptor, excipio animo libentissimo.
Hyp.
Exinanias calicem tuum, quandoquidem exiguus haustus restat.
Nep.
Hoc esset mihi novum.
Mag.
Quid? non exinanire? Sed tu, Hypodidascale, quid dicis? Quid adfers novi
super coenam?
Hyp.
Ego vero nihil dico, sed hisce duabus horis multa cogitavi de Arte Grammatica.
Mag.
Quae tandem?
Hyp.
Recondita sane, et ex penetralibus disciplinae; primum, cur Grammatici
posuerunt tria genera in arte, cum sint tantum duo in natura? aut cur natura
non producit res neutrius generis, sicut masculini et feminini? non possum
causas exculpere tanti mysterii. Deinde Philosophi dicunt esse tantum tria
tempora, ars nostra ponit quinque: ergo ars nostram est extra rerum naturam.
Mag.
Immo tu ipse es extra rerum naturam, nam ars in rerum natura est.
Hyp.
Si ego sum extra rerum naturam, quomodo possum comedere hunc panem, et has
carnes, quae sunt in rerum natura?
Mag.
Tanto tu deterior, qui venis ab altera rerum natura, ut comedas quae sunt in
hac nostra.
[ 300 ]
Hyp.
*PARA/FQEGMA A)PROSDIO/NUSON
, aliam ego vellem solutionem
mearum quaestionum. Utinam haberemus nunc Palaemonem aliquem, aut Varronem,
qui has quaestiones possit profligare.
Mag.
Quin potius Aristotelem, aut Platonem? Habes aliquid aliud?
Hyp.
Heri vidi scelus capitale admitti. Ludimagister vici recti capro olidior, qui
in phrontisterio suo
in paedore et foetore docet auditores diobolarios, ter aut quater
pronuntiavit volucres accentu in paenultima; ego vero miratus sum terram
illi non dehiscere.
Mag.
Quid aliud decebat talem ludimagistrum dicere? Et est alioqui in formulis
grammaticae valde detritus. Sed tu in re levi
nimium tumultuaris et facis tragoediam ex comoedia, seu Mimo verius
.
Hyp.
Equidem absolvi pensum meum: nunc tuae sunt partes, dic tu vicissim aliquid
inter coenam.
Mag.
Nolo, ne tu mihi vicissim *PARAFQE/GGHS
. Jussulenta haec jam
conglaciant, adfer foculum mensarium,
excalfacite aliquantum priusquam panem intingatis. Raphanus hic non est
esui, adeo est lentus; nec minus sunt radiculae jussulentae.
Hyp.
Lentorem profecto non a macello attulerunt, sed hic contraxerunt in nostro
penore, qua cella nihil est penui incommodius. Nescio quid istuc rei est,
semper adferuntur huc ossa emedullata.
Mag.
Parum habent ossa medullarum sub Lunam silentem.
Hyp.
Quid cum est plena?
Mag.
Plurimum.
Hyp.
Tum vero ossa nostra habent minimum, seu nihil verius.
Mag.
Non exorbet nobis medullas Luna, sed nostra Lamia: nimis hic indidit piperis,
et gingiberis; et in jure hoc, et toto acetario nimium mentae, petroselini,
salviae, erucae,
[ 301 ]
nasturtii, hyssopi, nihil puerorum, et
adolescentum corporibus aeque damnosum ut cibi qui interiora fervefaciunt.
Hyp.
Quibus igitur ex herbis velles confici?
Mag.
Lactucis, buglossa hortensi
et portulaca, et petroselini aliquid admisceri. Heus tu
Gingolfe, ne extergas labra manu, aut manica, sed simul ipsa, simul manum
manteli; nam ideo tibi datur. Carnes ne attingas, nisi ab ea parte, quam
tibi es sumpturus. Tu Dromo, non animadvertis te manicas tuas inficere
pingui carnium? Reduc eas, si sunt apertae, ad humeros; si non sunt,
corruga, vel complica ad cubitum, quae si relabuntur, affige acicula, seu,
quod magis te decet, spina. Tu dominaster delicatule, in mensam incumbis?
Ubi id didicisti? In hara quapiam; heus, subjicite ejus cubito pulvillum.
Architricline, vide ne analecta haec pereant, reconde in
promptuarium; tolle primum omnium salinum, hinc panem, tum lances, discos,
mantilia, postremo mappam: mundet quisque suum cultellum, et reponat in
vaginam. Heus tu Cinciole, ne scalpas dentes scalpello, nam est noxium:
conficito tibi dentiscalpium pennula, vel bacillo tenui acuminato, et scalpe
modice, ne gingivas scarifices, et sanguinem elicias. Consurgite, et abluite
manus priusquam recitetur gratiarum actio. Amove mensam, voca ministram, ut
pavimentum hoc scopis verrat. Agamus Christo gratias: praeeat verba , qui sacravit mensam.
Flor.
Pro cibo temporario gratias agimus Christe Domine temporarias, fac ut pro
immortalitate agamus aeternas. Amen.
Mag.
Ite lusum, et confabulatum, et deambulatum, quo libuerit, dum licet per lucem.