- PLINIUS
- EPICTETUS
- CELSUS
- DIDYMUS
Plin.
Hora est a meridie quinta: heus Epictete, claude mihi fenestras istas, et
infer huc lumina ad lucubrandum.
Epic.
Quae lumina?
Plin.
Interea dum hi adsunt, candelas sebaceas
aut cereas: ubi recesserint tolletis eas, et statuetis hic mihi lychnuchum
.
Cel.
Quorsum id?
Plin.
Ad lucubrandum.
[ 339 ]
Cel.
Quin studes potius de mane? Tum enim videtur, et temporis ratio et qualitas
corporis invitare, quum est minimum vaporum in cerebro peracta concoctione
illa evaporatoria.
Plin.
Etiam haec hora tranquillissima est, quum quiescunt et silent omnia, atque
iis qui prandent et coenant, non incommoda. Nam sunt qui coenant tantum more
prisco, alii prandent solum ex placitis recentium Medicorum, alii et
prandent et coenant more Gotthico.
Cel.
An non ante Gotthos erant prandia?
Plin.
Erant, sed levia: Gotthi morem invexerunt bis in die saturum fieri.
Cel.
Qua de causa Plato mensas Syracusanas damnat, in quibus quotidie exaturentur bis.
Plin.
Ex eo colligas fuisse rarissimas.
Cel.
Sed missa isthaec faciamus. Cur lucubras ad lychnum potius quam ad candelam?
Plin.
Propter flammam aequabilem, quae minus laedit oculos, illa enim crispatio
myxi
Crispatio mixi. Myxus, Hispane 'mecha
torcida, pavilo'. |
officit oculis, et sevi odor inamoenus est.
Cel.
Utere cereis, quorum odor non est ingratus.
Plin.
Myxus est in his magis tremulus, nec vapor salubris, et in sebaceis
ellychnium
est lineum plerunque, non xylineum :
ut propolae isti ex rebus omnibus quaerunt compendium cum fraude. Infunde
oleum in lucernam hanc; profer acu myxum et exfunga.
Epic.
Quam haeret fungus acui? Signum dicunt esse pluviae; quemadmodum est apud
Vergilium
:
Scintillare oleum, et putres concrescere fungos.
Plin.
Adfer etiam furcinulam, et emunge candelam hanc: ne projicias fungum in
pavimentum ne fumiget; sed opprime
[ 340 ]
intra furcinulam, quando est
contecta. Profer mihi pallam lucubratoriam, praelongam illam pellitam.
Cel.
Ego te tuis libris commendabo. Minervam tibi opto propitiam.
Plin.
Paulum malim: vel quod dicere debui, Christum Jesum, Dei sapientiam.
Cel.
Fortasse Christus Minervae fabula adumbratur, ut quae ex Jovis cerebro sit nata.
Plin.
Statue mensam super tibicines in cubiculo.
Epic.
Mavis mensam quam pluteum?
Plin.
Etiam, hoc quidem tempore: sed pone supra mensam pluteolum.
Epic.
Stabilem an volubilem?
Plin.
Quem males. Ubi est Didymus meus ab studiis?
Epic.
Eo illum accersitum.
Plin.
Et huc adducito puerum exceptorem
: nam lubet aliquid
dictare. Da mihi illos calamos, et pennas duas aut tres cannae amplae, et
thecam pulverariam; profer mihi ex armario Ciceronem et Demosthenem, tum ex
pluteo codicem exceptorium,
Codicem exceptorium, et regesta. Plinius
senior, ut ait junior, nihil legebat quod non excerperet: librum igitur
album, ubi vocabula, sententiae, loquendi formulae, et reliqua, quae
optimae videntur, ex auctoribus collecta reponuntur, exceptorium
appellat. Qui autem rerum et dictionum, index est ordine abecedario
distinctus, apud quem auctorem, et quoto folio quae notata sunt
inveniantur, regestum dicitur, vulgo 'registro'. |
et regesta
majuscula: audin? Et mea schedia in quibus libet nonnulla expolire.
Did.
Non arbitror esse schedas tuas in pluteo, sed in scrinio conclavis.
Plin.
Id vero ipse scrutator. Adfer mihi Nazianzenum.
Did.
Non nosco.
Plin.
Liber est minime spissus, consutus, et tectus membrana ruditer. Adfer quoque
codicem quintum a primo.
Did.
Quod est lemma illius?
Plin.
Xenophontis commentarii: liber est expolitus, tectus corio cum uncinulis et
umbilicis cupreis.
Did.
Non invenio.
Plin.
Nunc memini; in quarto loculamento eum reposui, illinc prome. In eo
loculamento non sunt nisi libri soluti, et
[ 341 ]
rudes quales recens
adferuntur ab officina.
Did.
Ecquod corpus Ciceronis poscis? Nam sunt quatuor.
Plin.
Secundum.
Epic.
Nondum est relatum a librario glutinatore, cui dedimus nudius, ut puto, quintus.
Did.
Quam placet tibi haec penna?
Plin.
Non sum in eo valde sollicitus, quaecunque in manus venit, ea sic utor
tanquam bona.
Did.
Hoc habes Ciceronis.
Plin.
Conquiesce, reclude mihi Ciceronem: aperi, evolve adhuc tria aut quatuor
folia ad quartum Tusculanarum quaestionum, quaere ibi de mansuetudine, et laetitia.
Epic.
Cujus sunt hi versus?
Did.
Ejus ipsius, quos de Sophocle vertit: quod facit sane lubens, ac proinde saepe.
Epic.
Erat credo ad carmen componendum satis aptus.
Did.
Aptissimus ac facillimus: nec, ut illo saeculo infelix, contra quam
existimant plurimi.
Epic.
Sed tu quomodo intermisisti studium Poetices?
Plin.
Aliquando repetemus succisivis horis, ut spero, nam habet multum levamenti ab
studiis gravioribus. Defessus sum jam studendo, meditando, scribendo, sterne
mihi lectum.
Epic.
In quo cubiculo?
Plin.
In lato illo et quadrato, et tolle ex angulo anaclinterium,
transfer in coenationem, pone super
culcitram plumeam alteram tomenti lanei, vide ut fulcera lecti sint satis firma.
Epic.
Quid refert tua, qui non cubas in alterutra spondarum, sed in medio? Sed
salubrius foret si lectus esset durior, et
qui corpori resisteret.
Plin.
Tolle cervical, et pro eo repone pulvinos duos, et in hoc aestu malo plagam
illam, quam arcta isthaec lintea.
Epic.
Sine lodice?
Plin.
Etiam.
Epic.
Algebis, nam surgis ab studiis extenuato corpore.
[ 342 ]
Plin.
Injice ergo peristroma aliquod leve.
Epic.
Istud? nullum aliud stragulum?
Plin.
Nullum, si sentiam frigus in lecto, poscam plus vestium,
aufer illa peripetasmata; nam ad culices excludendos malo conopaeum.
Epic.
Culices paucos hic sensi, pulices, et pediculos satis multos.
Plin.
Ego vero miror te aliquid sentire, qui sic dormias et stertas.
Epic.
Nemo dormit melius, quam qui non sentit quam male dormit.
Plin.
Nihil horum animalculorum, quibus per aestatem in cubiculis infestamur, tam
movet nauseam, quam cimices odore illo teterrimo.
Epic.
Satis bonus proventus est eorum Lutetiae, ac Lovanii.
Plin.
Est genus ligni, quod illos creat Lutetiae, et argilla Lovanii. Colloca hic
mihi horologium excitatorium, et obicem infigito ad horam quartam matutinam,
neque enim volo diutius dormire. Excalcia me, pone hic sellam plicatilem in
qua sedeam; matula in scabello sit mihi juxta lectulum parata; nescio quid
hic olet male: suffias paulum thuris, aut juniperi. Cane hic mihi lyra
aliquid lectum ingredienti, more Pythagorico, ut citius obdormiam, et somnia
sint placidiora.
Epic.
Somne, quies rerum, placidissime somne deorum, Ovid. Metam. lib. 11. v.623. |
Pax animi, quem cura fugit, qui pectora longis
Fessa ministeriis, fulcis, reparasque labori.