[ 301 ]
FRANCISCUS BENCIUS SOCIETATIS IESU SCIPIONI GONZAGAE CARDINALI S. P. D.
Quod facturus fuerat M. Antonius Muretus in edendo posteriore Volumine Orationum suarum, si adhuc viveret; quod post eius obitum fratris filius, summa spe et animi et ingenii adolescens, nisi immatura morte praereptus fuisset: id mihi viri optimi tibique addictissimi, M. Antonius Lanfrancus et Ludovicus Rivaldus, ab hoc instituti heredes ad pias caussas, ut facerem, et valde quidem ex mea voluntate, persuaserunt. Tuae enim amplitudini destinatus liber exit in publicum, et velut posthuma proles te tutorem requirit: hoc profecto iustius, quo viginti abhinc annis germanum eius fratrem in tuum patrocinium accepisti; hoc confidentius, quo a tua dignitate nunc ampliore maius sperare ornamentum et praesidium meritissimo potest. Neque vero tam diu distulissemus exspectatam a multis et expetitam editionem, nisi in conquirendis orationibus, quae partim in Mureti adversariis erant dispersae, partim ab amicis fuerunt exprimendae, (etsi non repertae omnes et harum aliquot imperfectae,) multum fuisset elaborandum. Hoc dum efficimus, quadriennium effluxit. Et sequentur deinceps alia divini illius ingenii monumenta. Utinam antem, qualis tua erit tutela commendati operis, talis mea esset commendantis facultas! Ostenderem profecto, Mureti Orationes propter summam verborum elegantiam et copiam rerum pulcerrimarum tibi, viro eruditissimo politissimoque, proprie commendatas, et te propter incredibilem magnitudinem animi, gravitatem, fidem, sapienter delectum, qui earum commendationem susciperes, fuisse. Sed
[ 302 ]
Mureti eloquentia laudationem meam non desiderat, et laus tua ita vere accurateque est a praestantissimo oratore viroque sapientissimo in epistola ad prius Volumen expressa, ut ea adducti omnes, etiam qui te non viderunt, singulares virtutes tuas admirari ac suspicere cogantur. Quanquam mihi sunt et aliae caussae, tum communes multae cum meis sodalibus, quorum omnium eximia est erga te observantia, tum propriae aliquot meae. Tot enim extiterunt tuae erga me humanitatis argumenta tamque illustria, ut magnopere laetatus sim, extitisse tempus, quo intelligerent omnes et tu inprimis, Bencium, Mureti discipulum, hoc etiam a magistro didicisse, ut in Scipione Gonzaga Cardinale amando et colendo nemini concedat. Utriusque rei indicium erit novum hoc munus, quod tibi ut renovet memoriam mortui et declaret voluntatem superstitis, ipsum vero sub umbra tui praesidii nunquam intereat, offertur. Vale. E Collegio Romano.
[ 303 ]
|