Thomas
Quid est, quod illac venis, Hieronyme, aut ubi fuisti?
Hieronymus
Redeo a praeceptore eo, qui a ludimagistro primas tenet.
Thomas
Age, quid is narrat de auctoribus hoc semestri praelegendis? Iam enim,
sicut opinor, eorum delectum habuerunt.
Hieronymus
Habuerunt idque, sicuti dici audio, prudenter. Nam praeter utriusque
linguae rudimenta ex Fabii praescripto coniunctim tradenda primum
Terentianas comoedias exponendas susceperunt, quod hic scriptor ex
Latinis paene solus Romani sermonis nativam et genuinam proprietatem
retineat, adeo ut nec Marcum Tullium, oratorem principem, puduerit ad
huius exemplum orationes suas formare; deinde Marci Tullii Officia, quod
is liber non linguam solum eloquentia poliat, sed et pectus rectis
moribus instruat, unde et Plinii iudicio non legendus, sed ad verbum sit
ediscendus. Postremo aliquot Vergiliani poematis libri exponentur, nempe
ut Augustini iudicio optimus poeta teneris animis infixus in omnem usque
vitam haereat. Ad haec, quando parum est aequum Christianos in gentilium
libris esse totos, eis diebus, quibus ferias agimus elegantissimos simul
et gravissimos hymnos Aurelii Prudentii, gravis et sancti viri, audiemus
aut, si hi displiceant, 'Enchiridion militis Christiani' ab Erasmo
Roterodamo accuratissime elaboratum. Quae si, ut spero, et pro suo
officio explicarint accurate praeceptores et nos pari diligentia
exceperimus, non opinor male hoc semestre nobis fore collocatum.
Thomas
Non iniuria hunc laudant delectum, mi Hieronyme; neque enim unquam eorum
mihi placuit institutum, qui his et id genus aliis optimis scriptoribus
posthabitis in Apuleio, Capella et eius farinae auctoribus ceteris bonas
horas male collocant, qui scriptores Ciceroniana eloquentia non contenti
sibi solis novam dicendi rationem invenerunt, quasi non summum sit
orationis vitium a communi dicendi consuetudine abhorrere. Nam qui citra
delectum Catullos, Tibullos, Martiales et huiusmodi enarrant et per hoc
discipulos peregrina et prodigiosa docent vitia, hi mihi non verbis, sed
verberibus coercendi videntur. Hi enim sunt illi poetae, quos solos e re
publica sua pellendos statuit Plato. Atque haec non ex me dico, sed quod
sic censentes audiverim doctissimos pariter et integerrimos viros.
Hieronymus
Recte ergo facit ludi noster magister, qui eiusmodi nihil in scholam suam
irrepere sinit. Sed ego iam recta hinc in bibliopolium concedam libros,
de quibus dixi, coempturus.
Thomas
Nostin quanti haec simul emi possint?
Hieronymus
Hauddum licitatus sum; opinor aureo nummo, siquidem audio indicari
argenteis viginti quattuor.
Thomas
Bene habet, quod non pluris venduntur: alioqui, quae mea est egestas,
coemere non suffecissem.
Hieronymus
Eamus ergo.
Thomas
Quando vis; in me non est mora.