Principio etiam atque etiam curandum est, ne quid tempus nobis seu non
advertentibus elabatur, videlicet quod nec studiis nec vitae honestati nec
valetudini curandae impendatur. Quamobrem ut certa tibi omnium ratio
constet, diem in viginti quattuor horas distractam cogita. Quarum prima pars
studiis, altera civilitati ac valetudini, tertia somno danda erit. Hoc
commode fiet, si a nona vespertina ad quartam usque matutinam somno
recreatus lente exsurgas, ante nimirum toto corpore palmis, capite vero et
unguibus leniter perfricto. Nam hac ratione noxiis vaporibus exitus per
occultos membrorum meatus paratur. Hinc manus, oculi, lingua etiam a
sordibus abluantur. Pectatur capillus idque accuratius pectine aliquotiens a
fronte in occipitium ducto. Post si eius consuetudo quoquo modo induci
potest, deicienda ventris et item per sputum et nares capitis excrementa.
Nam et perpetuum studiorum tenorem conservandum nihil tam conducit quam
corpus ab inutilibus oneribus, quantum licet, semper levatum habere. Mox
precatione pia te tuaque studia omnia Christo commenda atque ut ille conatus
tuos dirigat ora. His omnibus spatium inter quartam et quintam iniectum
faciet satis. Habes de tertia diei parte somno impendenda.
Nunc de secunda. Nam a quinta ad nonam quattuor sunt horae. Quod tempus totum
studiis debetur. Sed quid quaque hora tibi vel domi discendum vel foris a
praeceptore audiendum sit, singillatim praescribi non potest, propterea quod
eiusmodi occasionum magna est vicissitudo, ut qua hora modo audire convenit,
alias magis appareat consultum domi discere. Proinde hanc dispensandarum
horarum rationem sibi quisque pro sui commoditate ineat ut et earum, quae a
prandio studiis dabuntur, a duodecima videlicet eius spatii quod suppetit ad
quartam usque. Equidem cum id aetatis essem, et hoc servabam: antemeridianum
tempus vel gravioribus vel Graecis litteris, postmeridianum levioribus et
Latinis dabam. Atque hic tenor pro temporis ratione erit immutandus
nonnihil, nimirum si quando indicto ieiunio prandium in undecimam
prorogatur. Porro quod ad praeceptorem attinet, satis est, si doctum et
fidum binas aut ut plurimum ternas audias horas. Neque enim unquam ad
solidam eruditonis frugem perveniunt, qui suis ipsorum ingeniis et propria
industria diffisi totos dies ex praeceptorum doctrina pendent. Sterilescit
sane ingenii humani solum, nisi sua ipsius exercitatione cotidie excolatur.
Attamen nolim haec sic accipias, quasi displiceat, si quis per occasionem
etiam plus temporis praeceptori vacet. Occasio enim magnae commoditatis, cum
se offert, semper est retinenda, amittenda nunquam. Quando legere nobis
licet semper, audire non semper. Illud imprimis curandum, quo cotidie ut
minimum horae spatium exercendo stilo tribuatur. Eius rationem cuique suae
vires suusque profectus facile dictabunt, Meditetur alius epistulam, alius
ex Graecis Latina faciat, alius ad praescriptum rhetoricum declamet, licebit
et varii generis carmine ludas aut ratiocinationem aliquam ad dialecticorum
regulas exigas aut quod versu ligatum est soluta oratione reddas. Nam
latissime patet stili usus.
Restat tertia pars itidem octo horas complexa. Eas impende de studiis
amicorum, sodalium et aequalium, ut partim absentibus scribas, si quid eos
scire velis, partim inambules, partim eruditis et honestis fabulis te
oblectes, partim cum aequalibus conflictans profectus tui periculum facias.
Quamquam simul et inambulare et fabulari et disputare licet, ita ut nullum
sit tempus tam occupatum, ex quo non aliquem fructum decerpere queat vere
studiosus. Mirifice autem profuerit, quantum licet, praeceptori docto semper
haerere, eum semper, quoquo ierit, comitari, semper domi vel secum vel apud
amicos de variis rebus loquentem audire, in summa: praeceptore non minus
familiariter quam reverenter uti; familiaritas praestabit, ne quid te celet,
reverentia, ne se neglegi a te seu ingrato suspicans aliquid de suo erga te
affectu imminuat.
Lipsiae in aedibus Valentini Schumann mense Septembri anno domini MDXXI.