Valerius
Quid tu cereum non habes, mi Nicolae?
Nicolaus
Vnde haberem, qui nec pecuniam, qua victum emere possim, habeo? Sed si
domi apud meos agerem, nugas eiusmodi mihi pararet mater.
Valerius
Et tu nugas vocare audes res sacras?
Nicolaus
Quidni? Neque enim statim fuero haereticus, etiamsi nullum gestem cereum,
maxime cum non sit, unde emam; tum et Christo putarem longe fore
gratius, si sumptus, quos cereis emendis facimus, in pauperum usus converterentur.
Valerius
Atqui est haec laudabilis consuetudo.
Nicolaus
Est omnino, sed non adeo, ut prae ea meliora et magis Christiana officia
neglegi debeant.
Valerius
Recte putas, nam et ipse saepe stultam muliercularum pietatem risi, quae
suffigendis etiam cotidie cereis triginta sex adeo sibi placent, ut per
hoc caelum se demereri credant, quantumvis fortiter in plateis pauperes esuriant.