Clemens
Vae nobis, mi Remigi: ultra praescriptum dormivimus! Iam enim sol undique
plena luce resplendet, ut septimae horae signum datum liceat conicere.
Remigius
Non, opinor, caelum alioqui praeter morem est serenum, etiamsi alias hoc
die somnulentiae meae poenas non raro dedi.
Clemens
Vtcumque sit, male metuo mihi a ferula; quare occasionem aliquam, qua
hodie e scholis emanere liceat, quaeram.
Remigius
Quam eam?
Clemens
Scis, quid a nobis heri contenderit hera nostra?
Remigius
Scio, nempe ut familiam hauriendis aquis iuvemus. Sed quid tum?
Clemens
Haec erit rima satis idonea, per quam elabamur; quamobrem tuum erit, ubi
octavae signum auditum fuerit, quasi e mediis laboribus in ludum ingredi
atque a praeceptoribus emanendi copiam poscere hac ipsa, quam dixi,
causa assignata.
Remigius
Vereor, ut procedat commentum, quandoquidem hoc die, quo funus magnificum
est deducendum et defuncti manibus parentandum, vix facultatem hanc
dabit et alioqui pauci iam adsunt, qui pompam instruant.
Clemens
Tentandum est, utcumque res exeat; ac nescio quomodo hac die mihi semper
invisum est scholas adire non minus quam si in pistrinum aliquod mihi
sit redeundum. Credo, quod pridiani otii sensus adhuc reliquus sic
reluctantem faciat.