Stephanus
Quem aiunt hodie apud populum in templo nostro contionaturum, mi Laurenti?
Laurentius
Audio quempiam e monachis in suggestum proditurum.
Stephanus
Miror non insignem aliquem theologum ei negotio adhiberi, maxime cum
ingens hominum turba hodie in hanc aedem confluat, propterea quod
sacrificus quidam nuper in sacerdotum ordinem assumptus primum sacra faciet.
Laurentius
Et mihi mirum videtur, quamquam, quod ad me attinet, vellem contio quam
brevissima haberetur. Etenim iam nunc vehementer esurio biduano iam
paene ieiunio maceratus. Nam his diebus, quibus a carnibus abstinetur,
nunquam abeo recte saturatus.
Stephanus
Duas adhuc horas edendi aviditas tibi est reprimenda, siquidem praeter
contionem, quae horam poscit, scis quantum temporis in summo sacrificio
choraula sibi sumat, quam etiam paene superant hae nostrae cantiones
supra modum prolixae.
Laurentius
Male sit istis, qui harum rerum nobis sunt auctores! Ipse certe statim,
ubi peractum fuerit sacrum, ad divitum ostia citato adeo cursu
contendam, ut si non in primis, secundis saltem et tertiis stipem accipiam.
Stephanus
Sed me vix antevertes.
Laurentius
Res ipsa indicabit.