Lusus Monopodii.
Pet
Sed quonam lusus genere recreabimur?
Phi
Mihi quidem mirum in modum placet ludere par impar cerasiorum nucleis
aut diruere extruereque turres.
Pet
Papae!
[ 157 ]
Vin’ violare foedus paucis ante diebus
compositum? An hostilium tubarum clangorem nobis nuncias? Ego omnia in
tranquilitate et quiete posita esse existimabam ac in vtramque aurem dormiendum.
Phi
Ha, ha, hae, quam in re ridicula attonitum sese arguit: turres voco more
gallico castella nucum.
Quum sibi suppositis additur vna tribus.
Pet
Relinquamus huiusmodi lusus gallicis puerulis, ego malo in scrobem iaculari.
Bal
Absit, nam is ludus vilis est, sordidis proprius nec decens ingenuos,
praeterea praeceptori non admodum gratus.
Pet
Nescio quem sphaerae ludum e Belgica meditatus est praeceptor noster.
Phi
Hoc fortasse alias, nunc monopodio vtendum.
Bal
Id omnes delectabit. Sed quis erit monopus?
Pet
Sortiamur. Bene sors, vt optabam, cecidit: Philippo necesse est esse monopodi.
Phi
Agite, ea tamen lege vt caput liberum sit et intactum. Fugite, nam qui
tangetur in meas partes succedet.
Pet
Bone Deus, quam agilis est et singulari pernicitate nos prosequitur.
Bal
Videtur ei proprium ita ambulare vt indis monopodibus.
Phi
Cecidisti (tetigisti?) aurem, Petre, cum ea sit in capite: non inpune
feres, modo te assequar. Hem, humerum percussi.
Pet
O grauem ictum! Quid? Geminas verber: Ego aufugio antequam conuolent vniuersi.
Bal
Petre, accurre mecum digladiaturus.
Pet
Nunquam recusaui monomachiam. Hem, attigi scapulas.
Bal
Ego fuga meae saluti consulam.
Pet
Cedo ad tempus.