P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript


P. Ovidii Nasonis Fastorum Libri Duodecim, Quorum sex posteriores a Claudio Bartholomaeo Morisoto Divionensi substituti sunt, a machine-readable transcript
By Mark Riley
Divione 1649


Latin Colloquia Collection Table of Contents



Fastorum liber septimus

Fastorum Liber Octavus

Fastorum Liber Nonus

Fastorum Liber Decimus

Fastorum Liber Undecimus

Fastorum Liber Duodecimus


Electronic edition published by Stoa Consortium and funded by the NSF-EU. This text has been proofread to a degree of accuracy. It was converted to electronic form using .

  [ 242 ]
Luna regit menses, tamen hic magis omnibus, illi,
Quod nonus numero, praevalet, atque placet.
Sancta Monas sacrata Iovi, sacrataque Vestae:
Hic etiam numerus dictus Apollo fuit.
At Dyas, illa duo quod corpora misceat uni,
Et soror et coniux Iuno Tonantis erit.
Laetaque, quod geminos concordia iungat amantes,
Haec Eratus, blandi nomen Amoris habet:
Iustitiaeque etiam, numeros haec dividit aequos,
Aequaque poscenti iura bilance facit.
Inde Trias magni Plutonis dicitur esse,
Quod teneat fuscus tertia regna Deus.
Hic quoque Tergemina est, Hecate, Tritonia dictus,
De tribus hic numerus nomina trinus habet.
Illum iamdudum sibi vendicat alma Minerva,
Tertia erat mensis, cum Dea nata, dies.
Seu quia prospiciat tria prudens mente sagaci,
Praeteritum, praesens, atque futura Dea
Quadratum Deus eloquium, numerumque quaternum,
Mercurius Maiae filius optat, amat.
Herculis hîc etiam est, quod quarto mensis uterque
Natus, thus sacrum, libaque salsa capit.
Hunc per Pythagoras numerum iuravit, et illum
Perfectum summi censuit esse Iovis. [ 243 ]
Devotus stygio numerus Quinarius Orco,
Hic sterilis, sterilem gaudet habere Deum.
Quinta dies Lunae infelix, hac pallidus Orcus,
Titanesque truces, Eumenidesque satae.
Tutelam blandae Veneris Senarius optat,
Cui fiunt sexta mystica sacra die.
Harmoniae mater, blandorum mater Amorum,
Coniugio per quam foemina iuncta viro.
Per quam prata virent, at amaena licentia florum est,
Sis iuvenis semper, florida semper eas.
Et semper cures, quae natus vulnera fecit,
Sis Panacaea potens, sisque Thalia virens.
Septimus est criticus, medicinae cultor Apollo
Hunc voluit proprium numinis esse sui.
Quinquaginta duas in partes dividit annum
Sol pater, et septem pars capit una dies.
Hunc per concordant septeno carmina nervo,
Totque fides habuit, tot lyra pulsa sonos.
Per totidem coelos totidem fulgere planetas
Cernimus, inter quos Sol sua regna tenet.
Hunc cum sub lauru peperit Latona virenti.
Septima tunc mensis Targelionis erat,
Quodque puerperio foelix, hinc septimus olim
Fortunae numerus dictus et ipse fuit.
Octonus sacer est Vulcano, praesidet ille
Octobri, patruum hic in sua iura trahit.
Neptunus patruus, bis quarto mensis utrique
De tauro tellus Attica sacra facit.
Aequoreos agitat fluctus, subitoque recumbit,
In sese cubo stansque cadensque suo.
Isthmia qui primus fecit certamina, patri
Litora pulsanti, Theseus octo dedit.
At Musis sacer est nonus, Lunaeque Dianae,
Pieridum Phoebo turba novena placet.
Virginibus gaudet succinctis virgo Diana,
Phoebus amat Musas, Musa sororis amor. [ 244 ]
Et mentes Musis gravidae sua pignora tarde
Parturiunt, praecox vix parit ingenium.
Nec vivax partus, nisi quem plaudente Diana,
Ediderit nono mense soluta parens.
Nil contra Musas valuere Cupidinis arma,
Tempsit et istius virgo Diana faces.
Antra placent Musis, sylvae, cytharaeque, chorique,
Dictynnae, sylvae, carmina, plectra, chori.
Pierides proles Iovis, et Iove nata Diana,
Nomina quot Musis, tot tenet ipsa Dea.
Unctia, Lysizona potens, Enodia, Nona,
Eilithya, Hecate, Luna, Diana, Lye.
Sunt Musae Sphaerarum animae, celeresque ministrae,
Ter tres sunt Sphaerae, Pegasidesque novem.
Prima modos, cantusque docet, gressusque Diana,
Cum movet aeternos ad sua plectra choros.
Illa fides duplices fraternis artibus olim
Addidit, haud ultra crescere iussa lyra est.
Proxima telluri gravidas auditque, videtque,
Clamates, nono mense Diana veni!
Sedulaque accurrit, nec dedignatur apertâ
Luctantem partum sollicitare manu.
Haec sunt, cur noni custodia tradita mensis,
Et Lunae mensis nona sacrata dies.
Matre puerperio laeta nova pignora lustrant,
Et dantur nono nomina prima die.
Lustricus iste dies, quo fit tibi Nundina sacrum,
Dictus, eo libum, thuraque flava capis.
Illa revertenti numero, qui nonus habetur
Praeposita, inde potens nomina Diva trahis.
Nono quoque die Romanae villicus urbi
Succedit, merces vendat ut ille suas.
Emptor adest, plures coeunt, stat vocibus aër
Confusis, resonant, pila, taberna, forum.
Iura silent, lucentque novis altaria donis,
Quae bona rurali foemina ab aede tulit. [ 245 ]
Tunc aries cadit ante Iovem, caesique cruore
Flaminicae dextra Regia tota rubet.
At si Nundinae erunt solemnes, dicimus illas
Mercatus, epulum rustica turba facit.
Et facit illa Deo, Divique hoc dicitur esse,
Cui fit, perfectis iugiter ante sacris.
Hoc faciunt urbis collegia, Iupiter istis
Idibus, his lautas extruit arte dapes.
Aut quicunque Deus mensis consedit in altis,
Hic laetos epulis gaudet adesse suis.
Audit et ipse suas laudes, et pocula missa
Suscipiens, hilaris pocula missa bibit.
Ille inter mensas, quae condita semina terrae
Seia conservet, quaeque Segesta refert.
Pomonam arborei foetus studiosior alter
Laudat, et in scrobibus surgat ut arbor, ait.
Ut scissum taleae truncum, sub mense Novembri,
Excipiat molli fossa cavata sinu.
Ut pastinetur telluri consita vitis,
Quo sub vere novo palmitem ad astra ferat:
Atque Autumnali madefactus surculus imbre,
Malleolos alte figat in arva suos.
Praeteritis alter memorat vicisse Calendis,
Russatae partis Deucalionis equos.
Hos populum ludos Syllae donasse triumphis,
Nostra per hunc facta est Graecia, facta Asia.
Luce eadem Flaccum celebrem duxisse triumphum,
Captis Vulsiniis, Vulsinioque solo.
At Nonis templum Neptuni, colle Quirini,
Sanguine ruricolae contepuisse bovis:
Atque illi a nautis grates, et reddita vota,
Ob circumfusi passa pericla maris.
Esse parentatum Plutoni, Manibus, Orco,
Et Mundum infausta tunc patuisse die.
Quintâ post Nonas, nautis tota aequora clausa,
Et iam subductas litore stare rates. [ 246 ]
Hic Epulo, satis est horum meminisse dierum,
Idus, materies carminis apta mei.
Pompeii Magni proles erat ultima Sextus,
Cessit, Trinacriis iste fugatus aquis.
Hanc cladem Mylae, Maulochus vidit, et illa,
Trinacrio incumbunt oppida parva mari.
Corcyraque audivit, Cephalenia litora Sexti
Palantis longam composuere fugam.
Captus Demochares, misso intra viscere ferro,
Belliger erubuit vincula iussa pati.
Augustus victor, maternis tempora ramis
Implicuit, Veneri myrtus opaca placet.
Vectus equo subiit Capitolia celsa, Senatu,
Et populo laeta voce sequente patrem.
Utque ovibus fecit sacrum, convivia plebi
Sunt data, quae nostri distribuere viri.
Et per quinque dies ludorum copia facta est,
Quos curant, quibus est nomen ab aede datum.
Dum loquitur, saturo capitis cecidere corollae,
Blaesaque conticuit lingua ligata mero.
Excepit gravidum lectus caput, ipsaque lenis
Somnus, Lethaeâ lumina sparsit aqua
Luna cadit coelo, Cepheus cadit, et cadit audax
Cassiope, exosis praecipitata vadis.
Foelix ista quidem Cepheo sociata marito,
Sed nimis ah! pulchra prole superba parens.
Andromedam illa viro praefert, regnoque, sibique,
Andromede tantum quod loqueretur, erat.
Ausa etiam est illam Nymphis praeferre profundi,
Non tulit hoc Nereus, Nereidesque nefas.
Neptunus fluctu texit Cepheia regna,
Aethiopum, celsas obruit unda domos.
Culmina sola super, nudique cacumina saxi,
Caetera terrarum nil nisi pontus habet.
Paulatim crescente unda, loca celsa petebant
Aethiopes, aliis tuta carina fuit. [ 247 ]
Convenere omnes tandem quibus unda pepercit,
Constitit in parvo plurima turba loco.
Atque ait ad Regem: qui consulat Ammona mitte,
De ratibus nostris eligat ille ratem.
Eligit ille ratem, nondum Iovis Ammonis arae,
Nec fuerant timida templa petita rate.
Responsum est: laesus Neptunus finiet iram,
Cum fiet ceto Regia nata cibus.
Audiit hoc tristis dictum pater, audiit ipsa
Cassiope, lacrymis immaduere genae.
Quodque magis doleas, ipsi vinxere parentes
Andromedam, hoc saevo iusserat ore Deus.
Huius ut ad duras religarunt brachia cautes,
Oscula dant niveis ultima danda labris.
Pallida erat virgo, signum de marmore posses
Credere, de vivae funere funus erat.
Impellentis aquas monstri mare surgere cepit,
Mole gravi, absumunt grandia terga mare.
Cassiope, Cepheusque abeunt, solamque relinquunt
Andromedam, effusis stabat ut illa comis.
Felix illa dies, redeuntem Gorgone caesa
Persea in Aethiopum quae tulit alma plagas.
Vidit ut Andromedam victor ferus ille Medusae,
Victus in Andromeda est, diriguitque metu.
Quid faceret dubius, cui primum incurreret, haerens,
Cetum spectabat, virgineosque sinus.
Tandem ait, ô virgo non istis digna cathenis,
Sed quibus optato iungitur una viro.
Deme metus, ego sum Perseus Danaëia proles,
Cuius in auxilio vita salusque tua est.
Aut ego, vel cetum, cuius devota sepulchro es,
Interimam, aut ceti victima victus ero.
Dixerat, erigitur vexato bellua ponto,
Efferaque in praedam guttura aperta levat.
Cum subito pennae motu tellure repulsa,
In nubes abiit dia propago Iovis. [ 248 ]
Descendensque cito praeceps per inane volatu,
Ense ferit turpis terga caputque ferae.
Nullum vulnus erat, resilit ceu cote retusus
Ensis, et in dura laeditur ipse cute.
Tum tentat costas, et qua tenuissima cauda est,
In tanto nullum corpore vulnus erat.
Ille autem secum, manus est mea debilis inquit,
Et fugit antiquus fortia membra vigor!
Aut qui terrarum monstro caput abscidit ensis,
Mollior, in monstrum nil valet ille maris!
Sunt alia arma mihi? Dixit, parvoque volatu
Litus adit, sicco in litore saccus erat.
Hunc rapit aversus, simul excutit, ora Medusae
Accipit, et saevae vertit in ora ferae.
Huius ad aspectum riguit fera, saxea moles
Facta, tenet quas tunc viva tenebat aquas.
Nondum consita erant per totum sydera caelum,
Et locus ad tabulas plurimus inter erat.
Vidit, et ex auro, Danaen quo luserat ante
Iupiter, in coelo nobile lusit opus.
Expansis Cepheus manibus, depictus ad Arcton,
Pallet ad oppositae guttura panda ferae.
Ora patent, fer opem, Deus ô, clamare videtur,
Hoc quoque Cassiopen dicere velle putes.
Ista Iovis quondam fuit ardor et improbus ignis,
Quae nunc sydereis ignibus usta micat.
In saxo sedet illa, genas contusa, comisque
Evulsis, natae deflet acerba suae.
Sub pedibus picta est Arctoi linea circi,
Perseus ante oculos, Andromedeque nitent.
Cum se Aries, cum se Taurus super aequora tollunt,
Tolluntur, liquidas destituuntque domos;
Quas repetunt, cum lethiferam caudam explicat algâ
Scorpius, et summa cuspide vertit humum.
Andromedes peplo miscetur gemma micanti,
Alternantque vices noxque diesque suas. [ 249 ]
Nec stellis lux aequa manet, sunt sydera septem
Syderibus tredecim lucidiora magis.
Illa autem caelo, ceu cautibus aurea pendet,
Astringit geminas bractea clara manus.
Hic quoque servata in poenam, proh Iupiter! inter
Sydera torquetur, quae tua facta nurus?
Qui similis vivae vultus stat talis in ista,
Et faciem in coelo virgo timentis habet.
At Perseus vultu averso, ferus ense corusco
Emicat, in laeva Gorgonis ora ferens.
Hunc infra Cetus, ceu ponto saxea moles
Haeret, et aethereas corpore vexat aquas.
Qui maris est, talis coelo color, aequora posses
Dicere, sydereis aspera facta notis.
Iupiter haec pinxit, placuit pictura Tonanti,
Nobilis historiae sunt monumenta polo.
Sunt et in opposito, qua sese Austrina revelant
Astra, triumphato notus ab hoste locus.
Festa polo redeunt, illo celebranda quotannis,
Supremis etiam sunt sua festa Diis.
Ecce nitet laetis accensa vaporibus Ara,
Quatuor haec stellis flammea tota rubet.
Qua vanos caudae contorquet Scorpius ictus,
Ara sub Australi conspicienda polo.
Venator Chiron Leporem fert, hostia flammis
Picta decem, sacro est iniicienda foco.
Fert etiam pateram, rutilos qua verset in ignes,
Inclusi quidquid nectaris illa tenet.
Scilicet infesti Superis Titanes, Olympum
Intrarant, fusi terga dedere Dii.
Exiguum coeli spatium fugientibus illis
Restabat, Notii pars minor axis erat.
Hic similem nostrae, quae Maxima dicitur, Aram
Constituunt, flammas Ara repente dedit:
Consensuque uno fuit haec devota Timori.
Crederet et quisquam posse timere Deos? [ 250 ]
Unus erat Superis Deus observandus, at illi
Ignorant, quae sit victima grata Deo.
Forte Lepus per aperta poli, Canis ora sequentis
Dum fugit, insolito parturit icta metu.
Phillyrides partum rapuit, factusque sacerdos,
De timidi Leporis sacra cruore dedit.
Sacra Deo placuere, timor de corde Deorum
Cessit, et antiquus venit in ora color.
Arma manu sumunt, faustis Victoria pennis
Adstitit, horrifica concinuitque tuba.
Magna Deum virtus, pulsi Titanes Olympo,
Dant Erebo poenas, quas meruere, graves.
Mille neci misit Chiron, clavaque, ferusque
Calcibus, a summo trusit ad ima soli.
Queis factis laudem meruit, meruitque Coronam,
Quam contemptor opum calcat utroque pede.
Nec minus ad pugnam valuit radiante sagitta
Croton, qui sylvas Pieridasque colit.
Alter Centaurus, socius Chironis, et ultor
Coelicolum, nitidos cernitur ante focos.
Emergunt una pelago, noctisque sub umbra
Irradiant, terris iniiciuntque diem.
Quod Divi faciunt, Superum Roma aemula Divum,
Hoc agat, haec nobis sit quoque festa dies.
Causa urbis melior, natalem laeta Neronis
Concelebret, vates carmina laeta date.
In media coeli lucebat Iupiter aula,
Croton de liquidis ora ferebat aquis.
Lucebat Chiron, lucebat sydere claro
Aurea vicinis Hostia danda focis.
Quam bene tunc Orbis dominus pervenit in Orbem,
Natalem hunc vellet Iupiter esse suum.
State Palatinae laurus, custodia sacrae
Aedis, et Augustas cingite fronde comas.
Scis bene quod debes ramis felicibus huius
Arboris, ô Caesar, quam tibi fausta fuit. [ 251 ]
In Veientano mater concesserat agro,
Ad Tyberis ripas, Flaminiamque viam.
Ipsa gravis, lassis membris requieverat herba,
Orbis in infirmo corpore rector erat.
Expansis pennis stabat Iovis ales in alto,
Gallina uncato candida in ungue fuit.
Haec lauri ramum rostro miseranda gerebat,
Mox a tam saeva dilaceranda fera.
Regia avis spectat quae certo lumine Solem,
Non potuit matris lumina ferre tuae.
Quae pedibus fulmen praefert intacta Tonantis,
Non potuit matris fulmina ferre tuae.
Ut vidit, visae flagravit imagine formae,
Non meminit praedae, non meminitque sui.
Excidit in gremium matris gallina iacentis,
Et lauri ramus, tinctaque bacca croco.
Neve ingrata esset, pro vita reddidit ovum
Accepta, hoc pretium grande salutis erat.
Livia suscepit munus, blandeque receptum
Sustulit, et tepido fovit amica sinu.
Viginti luces ierant, exclusus ab ovo
Pullus, cingebat crista superba caput.
Consultus vates Scribonius, omen habemus,
Rector, in hoc utero qui latet, Orbis erit.
Dixit, et Augusti materna repagula ventris
Solvisti Caesar, tunc tibi prima dies.
Ibat in aequales partes dissectus utrinque
Mensis et occiduae tempora noctis erant.
Servatus pullus, mater servata, replerunt
Foecundi, innumera prole propinqua loca.
Hinc ad Gallinas incepit villa vocari,
Quae de Veienti nomine dicta prius.
Crevit in immensum telluri consita laurus,
Et nunc lauretum est, qui modo ramus erat.
Tot tibi syderei repant per colla nepotes
Caesar, quot pullos villa beata tenet. [ 252 ]
Et domus innumeris crescat decorata triumphis,
Ut vix sufficiat laurea sylva tuis.
Et frontem tegat illa tuam, postesque sacratos,
Pontificisque premat virga recisa manum.
Quae veniet, veniat lauru redimita tabella,
Quae fusos hostes nunciet esse tuos.
Sit lituis, sit Romanis superaddita pilis
Laurea, sit nostris fascibus illa tenax.
Illa frequens Iovis in gremium descendat, et illa
Iliacos ornet multiplicata focos.
Tu modo, da Genio, cuius de Numine vivis,
Sacra, satur libo sit, madeatque mero.
Da divae, cuius Foelici Numine regnas,
Haec colitur Fundis rustica facta Dea.
Et colitur sacro nemorosi in colle Palati,
Hoc Lepidus struxit templa videnda loco.
At vos, Plebs, Equites, Patres, Matresque, nurusque
Romanae, faustum concelebrate diem.
Alba dies nivibus, quas coelum sparserat illi,
Quo regnante Orbi candida saecla forent.
Liba date, et Geniis ictus cadat agnus ad aras,
Nigraque ab annoso fundite vina cado.
Exoritur lux alma novum quae proferat astrum,
Scilicet exoritur Sole cadente Nero:
Ut melior surgat, rediens ad culmina coeli,
Et lustret Mundum quem modo Caesar habet.
Optime natalis, divinae tempora vitae
Caesaris et Solis finiat una dies.
Nec nisi cum Mundo pereat Nero, cuius ab ortu,
Post mensem, iussum Sol reparavit iter.
Tertius expulerit nocturnas lucifer umbras,
Sternetur Matri splendida coena Rheae.
Hinc ludi Baccho, Nymphae atque Heroës in illis,
Hic erit insana tibia mixta tuba.
Ah miser! occurrunt Romanae gaudia scenae,
Et palpant sensus exulis illa viri. [ 253 ]
Fabula, si memini, Marcelli est acta theatro,
Ultima luminibus scena videnda meis.
Nam quod ego posthac vidi, sine lumine vidi,
Obruit insanum vasta procella caput.
Praecipui actores, Pylades praeceptor, et eius
Discipulus, vero nomine dictus Hylas.
Hîc vitrei fluctus serpebant tramite curvo,
De pulsi lapidis murmure cantus erat.
Amnem texebat fluitanti desuper umbra
Ramus, et in grandes herba parata thoros.
Fallebant visus trunci, vastique recessus,
Ut sylvam posses credere quidquid erat.
Hic mons surgebat, praeclusaque frondibus antra,
Illic sub laeto sydere vitis erat.
Venit in has sedes Alcides aequore fessus,
Thyodamantaeo concomitatus Hyla.
Herculis ignis Hylas, sine quo nec vivere tutum
Credebat, cum quo vellet et ipse mori.
Utque recurrebant passos per salsa labores,
Et quantum ad Colchos litoris inter erat.
Trusilis in scenam coniecit machina cervos,
Hercule qui viso terga dedere fugae.
Involat hic, et quo cursu praeverteret auras,
Occupat, imbelles assequitur feras.
Insignem maculis unum, cui cornua prima
Surgebant, fortis stringit utraque manu:
Atque gravem dextram media inter cornua cervi
Libravit, caesus sternitur ille solo.
Tergora tum vellit costis, et viscera nudat,
Iliceoque aptat frusta resecta veru.
Ignis erat, quem parvus Hylas excusserat icto
De silice, et foliis foverat aridulis.
Creverat iniectu ramorum, et pondere sylvae,
Et coenae assandae plus satis aptus erat.
Eripitur flammis tostum, fusique per herbam,
Hinc iacet Alcides, inde tenellus Hylas. [ 254 ]
Ille fame enectus cum magnis artubus ossa
Devorat, it pinguis vasta per ora fluor:
Nec satis est ventri, tantus fuit ardor in illo,
Atque implacatae fervida flamma gulae.
Tum sese appronans fluvio, fere gutturis uno
Tractu, perspicuas fluminis hausit aquas.
Ridet Hylas, rident Nymphae sub gurgite parvo,
Rident et nemorum, turba proterva, Dii.
Et quamvis calidae tracti nidore culinae,
Herculis ad visus continuere gradum.
Ast ubi deposuit defessum corpus in herba,
Et gravis implevit grandia membra sopor.
Et dedit ingentes rauco de pectore rhonchos,
Et Satyri, et Nymphae prosiluere simul.
Tibia cantabat, saltabant agmine mixto,
Et Satyri, et Nymphis non bene mixtus Hylas.
Saltantem niveo quatiebat blanda lacerto
Hinc Earis, longis crinibus inde Driops
Lethificum sensere Deae Zephyritidis ignem,
Ascanii Nymphae, Thyniacique soli.
Utque propinquabant ripis frondentibus amnis,
In liquidas una desiliere domos.
Et secum puerum gelidas traxere sub undas,
Clamantem frustra nobile nomen heri.
Stella velut coelo, noctis delapsa per umbram,
Liquitur, et pelagi contumulatur aquis.
At miser Alcides somno succussus acerbo,
Non auditurum voce ciebat Hylam.
Litore Hylam, furibundus Hylam, per devia, perque
Cognita quaerebat, non erat ullus Hylas.
Ecce superpositae decussa volumine nubis
Fama, per aethereas currere visa vias.
Mille oculi, totidemque aures, pennaeque loquaces,
Inque uno geminae, quas agit, ore tubae.
Et cecinit: tuus ille tuus sub pondere clavae
Sudavitque satis, delituitque satis. [ 555, sci. 255 ]
Iam requies illi parta est, finisque laborum,
Nunc in vicino gurgite Numen habet.
Vive memor pueri, si quos servaveris ignes,
Ille tuus vivens, mortuus ignis erit.
Audiit Alcides, scenaeque in parte sinistra,
Aram constructam cespite, vovit Hylae.
Atque ait, aeterna puer ô dignissime vita,
Nunc Deus, e nostra munera sume manu.
Vivacis quercus frondes, et olentia serta,
Et clavam, et pharetrae tela reclusa meae.
Ipse tibi, Nymphisque tuis, si quando licebit,
Cum mulso, atque oleo, mellaque, lacque dabo.
Sis facilis, saevaeque avertas iussa novercae,
Et si nil aliud, haec quoque iussa leves.
Visus Hylas audire preces, et sumere ab ara
Purpureas violas, puniceumque crocum.
Fabula conclusa est, sed plusquam fabula visa est,
Historiaeque etiam sensa referre novae.
Nuper Marcellus Baiis decesserat, illum
Augustus patrio fovit amore magis.
Alcides Augustus erat, Marcellus in illa
Scena, supposito nomine dictus Hylas.
Non tenuit lacrymas Caesar, crudescere vulnus
Sensit, et erupit qui dolor intus erat.
O Pietas! patrios motus retinere nequivit
Caesar, habet scenae proxima templa Dea.
Carcer erat, sontes inter damnata iacebat
Foemina, crudeli conficienda fame.
Unica plangentem partu resoluta recenti
Filia, maternam est ausa levare famem.
Et quamvis custos tenebrosi carceris eius
Excuteret vestes, excuteretque sinus:
Ne quid nata cibi inferret, miseraeque parentis
Funera differret, protraheretque dies.
Ubera restabant, satiabat ab ubere matrem,
Et satis ad vitam tam pius uber erat. [ 256 ]
Nesciit hoc custos, ieiuno corpore matrem
Miratur sextum iam superesse diem.
Cautior intrantis servat vestigia natae,
Postque illam lento venit ad ima gradu.
Illa autem solvit pectus, nudatque papillas,
Applicat et tumidos matris in ora sinus.
Sugit anus, gaudetque sitim recreata, famemque,
Et natae grates, quas potis ipsa, refert.
Tum primum motus custos pietate, recessit,
Et rigidae lacrymis immaduere genae.
Hoc cum rescisset, populo plaudente, Senatus,
Et matri et natae sunt alimenta data:
Carceris inque loco Pietati templa sacrata,
Hic ubi Marcelli iuncta theatra vides.
Fas mihi sit, quae facta semel sunt sacra, referre,
Queis primum vere barbara Roma fuit.
Octo dies de mense super, lacrymabilis omnis
Annus, et omnis erat clade notata dies.
Et coelum lapides dederat, dedit unda cruorem,
Corpora sunt telis multa perempta Iovis.
Occiderat Paulus, tergumque Terentius hosti
Praebuerat, celeri non bene raptus equo.
Tunc laceratus iit nostris in stragibus Orbis,
Cum qui pugnaret, nullus in urbe foret.
Tunc caesorum animas una traducere cymba
Non potuit Stygiae navita saevus aquae.
Ipsae ultro in fluctus ibant, ripamque petebant
Nigrantem, et nigri tristia regna Dei.
Annibal ipse super miserandae stragis acervos
Victor, captivis iura severa dabat.
Aufidus et fluvii nomen, faciemque locorum
Perdiderat, tumulus qui modo flumen erat.
Terra cadaveribus deerat, se praebuit amnis
Funeribus, busti tunc fuit unda loco.
Et sacrum Cereris, Divorum et sacra remissa,
Iusticium in misera tunc fuit urbe Diis. [ 257 ]
Prodigiis etiam est omnis perterrita Roma,
Extinctus Vestae traditur ante focus.
Vestalesque duas stupri subiisse nefandum
Supplicium, et moechum terga dedisse flagris.
Consultus Phoebus, consultaque scripta Sibyllae,
Inferno indicunt sacrificare Iovi,
Graecus cum Graeca, Gallus cum coniuge Galla,
Debita placandis victima visa Diis.
In medio sua membra Foro tumulanda dederunt,
Cui iam mactato de bove nomen erat.
Utque superposita caesi sunt conditi arena,
Inferias illis, iustaque Roma dedit.
Has inter caedes Ditis pater extulit ora,
Et visus facto mitior esse sacro.
Mox caput exciso penitus demersus hiatu,
Ad Manes rediit, barbara regna, suos.
Non ea mansuescunt radiis Hyperionis almi,
Non ibi vernantis temporis aura viget.
Hic tenebrae, gelidaeque hiemis penetrabile frigus,
Luctus, et ultrici saeva Megaera flagro.
Sed nec qualis hiems nobis, cum Sole remoto,
Lux brevis et longae tempora noctis eunt.
Hanc Brumam dixere patres, Brumalia festa
Instituit primum Romulus inde Numa.
Per triginta dies sunt haec celebrata Quirino.
Otia cum bellis frigida Bruma daret.
Per triginta dies Patribus convivia fecit
Romulus, et Plebi farra merumque dedit.
Sic iuvit passas bello deponere curas,
Atque animum multo sollicitare mero.
Pompior ad bellum est, et fortius utitur armis,
A mensâ quisquis miles ad arma venit.
At Numa, cui delubra Deum, requiesque laborum,
Et pax militibus plus placuere feris.
Festa eadem Bromio fecit, cognomen Iacchi est,
Dicitur a tanto Bruma vocata Deo. [ 258 ]
Rusticus his posita terrae semente diebus
Ludit, et arma domum rustica portat anus.
Tunc requies rastris, requies tunc utilis agris,
Festaque cultoris brachia vitis amat.
Sat cultus totum passa est lacerata per annum,
Unius requiem mensis amica rogat.
Sed differte precor convivia vestra Quirites,
Prima dies Brumae, quod, doleatis habet.
Hac duplices acies prostratae, fusus uterque
Consul, et a Poeno diruta castra Duce.
Plusquam hostis fecere nives, gelidaeque pruinae,
Et dubio Trebiae flumina stricta gelu.
Non ego Cortonae montes, saltusque, locumque,
Occupat ignava quem Thrasymenus aqua.
Flaminiique necem taceam, turbataque castra,
Extinctamque aciem fluctibus, ense, fame:
Italiam vastatam armis hostilibus, et tunc
In Poenam socios transiliisse fidem.
Hinc quae Mavorti fuerant concepta, fuisse,
Et maiora etiam reddita vota Deo.
Et Veneri Matri, Siculo de nomine templum
Promissum, quale est quod tenet altus Eryx.
Vota etiam et Menti delubra, Iovique Latino
Ludos, si nobis prospera pugna foret.
Huic quoque sacratos foetus, qui Vere venirent,
De capris, ovibus, setigerâque sue.
Post Trebiae clades, Thrasymenaque funera, primum
Hoc factum est, quod Ver dicimus esse sacrum.
Quarta dies Brumae processerit, occidet illa
Romana struxit qui prior arte lyram.
Si tenuit vestras numerosus Horatius aures,
Sit docto cineri, dicite, terra levis,
Et simul inverso terram perfundite vino,
Hoc habeat tanti flebilis umbra viri.
Si vos plura iuvant, tumulum conspargite flore,
Qui Maecenati iunctus in urbe suo est. [ 259 ]
Effusis Hyades lacrymis flevere Poëtam,
Quas ferat in patris vix habet ulla sinum.
Natarum exsuccos vultus, et lumina sicca,
Miratur Mauro gurgite clausus Atlas.
Utque oculis fusum reparet pater ipse dolorem
Prolis, in occiduam corpora mersit aquam.
Inde bibit quantum saevo satis esse dolori
Ad vatem, et fratrem praefica turba putat.
Qui restant de mense dies videre triumphum
Aemilii, et Macedûm brachia vincta Ducum.
Illa triumphato quae Gens gaudebat ab Orbe,
Victa, triumphata est, pars quoque iussa mori.
Et quidquid spolii domito detraxerat Orbi,
Reddidit, Orbis opes Roma superba tenet.
Persea mirata est pullata in veste furentem.
Misisse in superos verba nefanda Deos.
Nequidquam duras morsu tentasse cathenas,
Nec rabiem in ferro continuisse suam:
Cum geminos natos, teneramque aetate puellam
Cerneret, immeritos indita vincla pati.
Sorte quoque in simili famulos, turbamque propinquam,
Armaque, cum gaza contumulata sua.
Aemuliumque super curru victore sedentem,
Auratum, Latii scandere templa Iovis.
Vix ternas luces huic suffecisse triumpho,
Productos facium luce fuisse dies.
Vive metu posito Perseu, non longius ibit.
Dedecus, in summo limine fama tua est.
Te Fati expectat brevis hora, in carcere clausum
Subtrahet alato Mors inopina pede.